# Ornithologiae libri tres 164-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/164-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/164-2

Cretenses, quibus in rostro superiùs quà capiti annectitur tuberculum est album, p. 478. Persicae seu Tursicae, pullo colore, p. 481. Saxatilis M. Varronis. Columbarum Domesticarum variae species. 1. Olumbae domesticae majores, Italis Tronsi & Asturnellati, nostratibus Runts di columbae domesticae mactae, nomine (ut puto) ab Italico Tronfo corrupto. Caeterum quid vox Tronjores, Runts. fo Italis significet, adeóque cur ità appellatum sit hoc Columbae genus, me latet. Nonnullis Russicae dictae sunt, an quia ex Russia ad nos delatae creduntur, an fortè ob aliqualem nominum convenientiam. Eaedem Columbae Campanae Plinii esse videntur. Coloribus plurimùm variant, ut aliae pleraeque aves domesticae, unde nihil attinet eas à coloribus describere. Magnitudinis respectu in maximas & minores eas distinguunt. Maximae graviores sunt & tardioris volatûs; eaedem fortasse quas Gesnerus Venetiis se observâsse tradit, quae Gallinaceos ferè magnitudine aequarent. Minores frequentiùs pariunt, suntque agiliores & magìs volaticae. Hae fortè sunt quas * Aldrovandus Colombe sotto banche i. e. Columbas sub scamnis & sedibus à loco * De Avibus, suo dici refert, coloris varij & majores quam agrestes vulgares Columbariorum incolas. 2. Columbae gutturosae, Anglis & Belgis Croppers dictae, quia ingluviem Cthe Crop Columbae gutturosae, Cropaere attracto mirum in modum inflant, adeò ut toto reliquo corpore major evadat pers. Belga quidam apud Aldrovandum Kroppers Dune, i. e. Columbas gutturosas domesticis vulgaribus duplo ferè majores facit, quae inter volandum & dum murmurant fauces in tumorem ingentem adducunt, quem quò majorem maximè in volatu ostendunt eò nobiliores censentur. Quas nos apud D. Cope civem Londinensem vidimus gutturosae Domesticis Runts dictis nihilo majores visae sunt, quin potiùs minores, corpore graciliore nonnihil & oblongiore. Hae coloribus non minùs inter se differunt quàm superiores. Col. tremulae 3. Columbae tremulae laticandae; Anglicè Broad-taild Shakers: tremulae dictae sunt laticaudae, quia caput & collum ultro citróque perpetuò ferè motitant, laticaudae ab ingenti Broad-taild pennarum caudae numero, quas aiunt non pauciores esse viginti sex. Caudam pleShakers. runque cùm obambulant tenent erectam, Gallinae domesticae aut Gallo-pavonis instar. Hae quoque coloribus plurimum variant. 4. Columbae Tremulae acuticaudae, Narrow.taild Shakers. Tabellariae, Carriers. Cucullatae, Jacobinis. Turbits. Barbaricae Barbary Pigeons. * Ornithol. t. 2. Percussores, Smiters. Gyratrices, Tumblers. Galeatae, Hel mets. * Ornithol. t. 2. Equites, Light-horsmen. Bastard-bilis.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
