Latin
167.1 to 167.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 167.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Spats, Anglicè, quoniam in fronte supra rostrum maculam habent singulae: Cauda maculae concolor est, reliquo corpore albo. Columbae quae Columbae juniores nunquam coeunt cum foemella, quin eam priùs exosculentur, idfoeminas exque quoties coitum exercent: Seniores verò prima vice tantùm oscula praebent, seosculantur, cundâ sine osculo coeunt. Aldrov. Ornithol. tom. 2. p. 363. Sexus ex voce, maximè domesticarum facillimè dignoscitur, quae foemellis admodum exigua est, maribus longè gravior. Aristoteles, &ex eo Plinius &Athenaeus proprium Columbarum esse scribit cùm bibant collum non resupinare, sed largè bibere jumentorum modo. Aetas ColumAlbertus vigesimum annum Columbinae vitae terminum constituit. Quod ad dobarum. mesticas attinet (inquit Aldrovandus) retulit mihi vir quidam fide dignus, se à patre suo qui columbacei generis aliarumque avium studiosissimus esset, audivisse, Columbam habuisse viginti duobus annis, &semper generâsse, excepto ultimo semestri, quo coelibem vitam relicta conjuge elegerat. Aristoteles vitae terminum tribuit 40 annorum. Aldrov. Arnithol. tom. 2. p. 370. Colutabi. 2 Columbae longè duriores sunt ad concoquendum pullis gallinaceis, &melanchocarnis qualitas licum generant succum. Carnis columbinae esum adversus pestem valere aiunt, ut qui &usus. Columbis assiduè in cibo utuntur pestiferis morbis haud corripiantur: alii ad paralysin &tremorem eam commendant, alii iis qui visûs imbecillitate laborant utilissimam esse scribunt: est etiam pulli Columbini caro analeptica &a morbo convalescentibus ad vires reparandas utilis: nobis certe sapidissima videtur, &gustu arbitro vel praestantissimis conferenda. Columbae eColumba viva per spinam dissecta, capitique dum sanguine adhuc calet imposita. jusque partiferoces humores mitigat, melancholicam tristitiam discutit. Hinc convenientissimum um usus in medicamentum est in Phrenitide, Cephalalgia, Melancholia, Podagra, Schrod. Alii medicina. addunt &in Apoplexia. Morsui serpentum impositum venenum extrahit. Nostrates medici pedum plantis supponere solent in morbis acutis in insigni virium defectu ad spiritus reficiendos sustentandosque ut cum morbo confligere eumque expugnare queant. Nam spiritus vitales in sanguine &carne adhuc calente residui per poros cutis in aegroti sanguinem sese insinuant, cumque pigrum jam &desidem ob spirituum defectum novo vigore imbuunt, &ad solennes suos circuitus peragendos extimulant.