# Ornithologiae libri tres 168

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/168

Venter albas pennas habet, oris lunatis fuscis. Crura & pedes columbini albescentes. Carnem habet bonam, & sunt admodum pingues. Picacuroba Brasiliensibus, quoque Columbae sylvestris est species coloris cinerei cum ruffo mixti; pedibus & cruribus rubris. Columba sylvestris ex insula S. Thomae Marggrav. ¶ Agnitudine est & figurâ nostratium, sed rostro superiùs adunco & coloris in medietate anteriori tota caerulei cum albo pauco & flavo mixti, in posteriori medietate tota sanguinei: Oculi nigri circulo caeruleo: Pennis tegitur per totum corpus viridibus ut Psittacus. Remiges alarum ex viridi fuscescunt, ut & extremitas caudae. Sub ano flavas habet pennas. Crura & pedes eleganter crocei coloris, ungues autem fusci. g. V. Turtur, A Turtle Dove. Τρυγὼν Graecis. AAs quem descripsimus à summo rostro ad ultimam caudam longus erat 12 diI gitos. Latitudo alarum extensarum 21. Rostrum ipsum graciie, ab apice ad angulos oris digitale ferè, exteriùs caeruleo-fuscum interiùs rubens. Lingua parva non divisa. Oculorum irides ex rubro flavae. Circulus nudus rubeus oculum ambit ut in multis hujus generis. Pedes rubri; Ungues nigri. Digiti ad fundum usque divisi: latus interius medii unguis in aciem tenuatur. Caput & medium dorsum caerulea cinereáve Columbae vulgaris colore. Interscapulium & uropygium sordidè ruffescunt. Pectus & Venter alba. Gula vinaceo colore pulchro tingitur. Colli latera perbellè illustrant, ceu torquis quidam, pulcherrimae plumulae apicibus albae, caetera nigrae. Remiges pennae exteriores fuscae, mediae cinereae, interiores ad margines ruffae. Secundus pennarum ordo cinereus: Ordines minores nigri. Cauda 12 pennis constat, quarum extimae utrinque tum apex albus, tum pinnulae ad scapum exteriores; interiores enim ex cinereo nigricant. Sequentibus ordine albor paulatim minuitur seu contrahitur, unde & mediis duabus omnino deest. Longitudo caudae 42 digitorum. Testes magni, digitum longi. Intestina 26 digitos aequant. Appendices brevissimae. Ingluvies magna in qua Cannabis semina observavimus. Ventriculus musculosus. Supra ventriculum Oesophagus in folliculum glandulosum dilatatur. Turtur Indicus Aldrov. Lib. 15. cap. 9. Oemina, exceptis pedibus qui rubri sunt, & praeter rostrum quod nigricat, ut in mare, caetera candida est. Mas verò capite, collo, pectore, alis ad remiges usque, & dorso usque ad uropygium ruffescit, sed color longè quàm in nostrate dilutior est, neque ullâ maculâ respergitur. Magnitudo fermè eadem, vox eadem. Rostrum quoque simile at nigricans. In oculis diversitas evidentissima. Huic iris planè croceo aut miniaceo potiùs elegantissimè resplendet, quae in nostrate lutescit tantùm. Torquis etiam diversa figura est, nam Indicis tenuis & nigra est, & circumcirca collum ambit, cùm in nostrate digitum & ampliùs lata sit & non unicolor. Pennae alarum longiores, uropygium, cauda tota fuscescunt, calamos habentes atros, & in marginibus albicant.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
