Latin
171
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 171
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVI. De Turdis in genere. Oc nomine &Merulas &Sturnos complectimur. Notae omnibus communes sunt. Magnitudo inter Columbas &Alaudas media; Rostrum longitudinis &crassitiei mediocris, deorsum modicè inflexum; Os intus flavum: Cauda longa; Victus ex baccis &insectis promiscuus. Pleraeque hujus generis aves canorae sunt &humanis vocibus imitandis dociles. Hoc genus tres sub se complectitur species, nimirum Turdos strictè &propriè sic dictos, quibus color in dorso cinericeus, pectus maculosum; Merulas, colore nigro insignes; Sturnos denique &congeneres, quibus Rostrum latius &planius seu depressius quàm Turdis aut Merulis. Adagium illud Turdus malum sibi ipse cacat, de iis dictum qui sibi ipsis exitii causa sunt, indè ortum dicitur, quòd planta illa parasitica, è cujus baccis viscum avibus capiendis olim fiebat, ex semine à Turdo excreto nasci credebatur. Plinius Viscum (inquit) satum nullo modo nascitur, nisi per alvum avium redditum, maximè Palumbis &Turdi. Haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium non proveniat. Verùm viscum è semine non provenire omnino, plurima sunt quae suadent argumenta; quorum praecipuum est, quòd in ramis etiam surrectis &in aversâ seu terram spectante ramorum parte oriatur. Qui plura velit, consulat super hac re *Aldrovandum &Scaligerum. Turdi quatuor species Angliae notae &familiares sunt, duae apud nos perennant &nidificant, nimirum. 1. Viscivorus major, 2. Simpliciter dictus seu viscivorus minor: duae adventitiae sunt, quae per hyemem hîc commorantur, aestate abeunt, nec unquam apud nos nidificant, Turdus sci. pilaris &Iliacus. Merularum tres species alit Anglia 1. Merulam vulgarem. 2. Mer. torquatam. 3. Merulam aquaticam, de qua alio loco inter terrestres piscivoras agimus. Merula montana seu rupicola, Derbiensium Rock Ouzel, foemina est, ni fallor, Merulae torquatae, quamvis in pectore torquis nec vola (ut aiunt) nec vestigium sit. Sturni unam duntaxat speciem agnoscimus. Merula saxatilis seu Ruticilla major, itémque Passer Solitarius &Galbula, quas in transmarinis vidimus, Angliae ignotae sunt &peregrinae. CAP. XVII. Turdinum genus pectore maculoso. The Missel-Bird or Shrite. Turdus viscivorus major. VUjus generis maxima est haec avis, 4/ unciarum pondere; Longitudine ab a– Magnitudinis mensurae.