Latin
173
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
extremósve ungues 10. digit. aequat. Latitudine alis expansis 17. Rostrum longitudine digitali, Merulae rostro par, flavum, apice tamen nigro. Juniorum &foeminarum rostra obscuriora minúsque flava. Lingua hirta, cornea, cujus latera elatiora canalem in medio efficiunt. Tarsi &oculorum ambitus flavicant. Nares majusculae. In infima membranae nictitantis parte macula nigricans cernitur. Aures magnae. Pedes nigricant: Ungues nigriores. Extimus digitus medio imâ parte adjungitur. Merula nonnihil major esse videtur, &ad Turdum viscivorum majorem magnitudine in hoc genere proximè accedit. Caput, Collum, Uropygium cinerea, (in nonnullis obscurè caerulea.) Vertex nigris maculis respersum (quae tamen in aliquibus desunt. )Dorsum scapulae &alarum vestitrices) obscurè ruffum seu castaneum, mediis plumarum nigricantibus. Gula flavo &nigro varia, nigris maculis medias plumarum partes occupantibus. Imum pectus &venter alba minúsque maculosa. Pennae laterum tegetes sub alis extremis albicant, indè linea ruffa seu flavescens album separat à nigro quod reliquum occupat. A rostro ad oculos macula utrinque nigra extenditur. Utrinque itidem ad imum colli juxta alarum commissuras macula nigra. Remiges pennae, ut in reliquis, 18, quarum exteriores nigricant oris seu fimbriis albis; interiores nonnihil ruffescunt. Alas subtus vestientes albae.