# Ornithologiae libri tres 173-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/173-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/173-2

extremósve ungues 10. digit. aequat. Latitudine alis expansis 17. Rostrum longitudine digitali, Merulae rostro par, flavum, apice tamen nigro. Juniorum & foeminarum rostra obscuriora minúsque flava. Lingua hirta, cornea, cujus latera elatiora canalem in medio efficiunt. Tarsi & oculorum ambitus flavicant. Nares majusculae. In infima membranae nictitantis parte macula nigricans cernitur. Aures magnae. Pedes nigricant: Ungues nigriores. Extimus digitus medio imâ parte adjungitur. Merula nonnihil major esse videtur, & ad Turdum viscivorum majorem magnitudine in hoc genere proximè accedit. Caput, Collum, Uropygium cinerea, (in nonnullis obscurè caerulea.) Vertex nigris maculis respersum (quae tamen in aliquibus desunt. ) Dorsum scapulae & alarum vestitrices) obscurè ruffum seu castaneum, mediis plumarum nigricantibus. Gula flavo & nigro varia, nigris maculis medias plumarum partes occupantibus. Imum pectus & venter alba minúsque maculosa. Pennae laterum tegetes sub alis extremis albicant, indè linea ruffa seu flavescens album separat à nigro quod reliquum occupat. A rostro ad oculos macula utrinque nigra extenditur. Utrinque itidem ad imum colli juxta alarum commissuras macula nigra. Remiges pennae, ut in reliquis, 18, quarum exteriores nigricant oris seu fimbriis albis; interiores nonnihil ruffescunt. Alas subtus vestientes albae.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
