# Ornithologiae libri tres 173

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/173

dum crassus seu musculosus, in quo, quamvis Januario mense occisa ave, Eulas, Erucas, &c. invenimus. Intestina ampla sed brevia. Appendices minimae & brevissimae. Arborum, ut Quercuum, Ulmorum, &c. summitatibus insidens verno tempore egregiè cantat. Per totum annum apud nos in Anglia manet & nidificat. Solitarius est & cum pari sua seu foemina tantum volat. Carne minùs laudatâ est quàm hujus generis reliquae. Hyberno tempore Agrifolii baccis libentissimè vescitur. Turdi autem hujus generis singuli singulas (quod mirum est) arbores occupare observantur, & semper proximè eas versari, neque admittere alias aves, sed persequi ac depellere; quod eorum ingenium in causa est etiam ut facilè capiantur. Turdus simpliciter dictus sive viscivorus minor. A Mavis, Thrussi or Throstle: a Song-thrush. Iscivorus dicitur non quòd visci baccas devoret, sed quòd viscivoro similis sit. Turdo pilari dicto minor est, Iliaco vix major trium unciarum pondere; longitudine ab initio Rostri ad finem caudae pedúmve 9 digitorum. Rostrum digitale, fuscum. Lingua attentiùs intuenti bifida apparet. Os intus flavum: Oculorum irides avellaneae. Colore & maculis pectoris ac ventris cum viscivoro majore convenit: Maculae enim fuscae sunt; Pectus subflavum; Venter candidus. Pars supina ubique fusca, admixto in alis ruffo seu flavicante. (Ego supinae partis colorem olivaceum potiùs dixerim, à similitudine olivarum conditarum quales ex Hispania ad nos adferuntur. A Tylade externâ specie aegrè distinguitur, nisi quod maculae in pectore & ventre plures sint & majores. [Aldrovandus huic generi proprium esse scribit, ut circa oculos maculetur.) Minores pennae, alas subtus tegentes, colore ex ruffo flavicante tinguntur: tegetes inferiores apicibus flavescunt, minores sub cauda albicant. Remiges pennae in utravis ala 18. Cauda 31/ digitos longa 12 pennis constat. Tibiae & pedes pallidè fusci. Planta flavescit: Extimi digiti imum internodium medio digito adnectitur. Cystin felleam habet. Ventriculus minùs musculosus quàm in hujus generis aliis. Insectis potiùs quàm baccis victitat: quin & Cochleas terrestres comedit, quae fortè & ipsae insectis sunt deputandae. Sexus coloribus haud dignoscitur. Per totum annum apud nos in Anglia manet & nidificat. Nidum exteriùs è musco & festucis construit, interiùs luto oblinit, inque nudo luto ova ponit, quinque vel sex una vice, ex caeruleo viridia, maculis nigris rarioribus punctata. Vere egregiè cantat, arboribus insidens. Solitarius est utì viscivorus major. Verùm in sepibus potiùs quàm excelsis arboribus nidificat. Stolidus quoque est & facilè capitur. Carnis sapore delicatissimo praecipuè commendabilis est, cujus gratiâ in toto avium genere, Martiale arbitro, principatum obtinet. Inter aves turdus, si quid me judice verum est, Inter quadrupedes gloria prima lepus. §. III. Turdus pilaris. The Fieldfare. Ondere ad 4 uncias accedit. Longitudine à summo rostro ad ultimam caudam

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
