# Ornithologiae libri tres 175-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/175-2

longitudine ab apice Rostri ad imos pedes 91 digitorum, ad ultimam caudam 10 & in mare undecim. Rostrum digitale, ex croceo flavum in mare; in foemina apex & summa pars roRostrum. stri nigricant. Os in utroque sexu intus flavum. Maribus dum adhuc juniores sunt & Os. anniculi rostra nigricant; aetate verò post annum spatium pulchrè flavent. Palpebrarum quoque circumferentiae flavae. Mas aetate provectior undique nigerrimus est: Color. Foeminae, & Mares juniores fuscae potiùs quàm atrae, iisque gula seu pectus subruffum: venter nonnihil cinerascit. Pulli foeminae à maribus colore nequeunt dignosci. Remigum in utravis ala pennarum numerus 18, è quibus quarta longissima. CauRemiges. Cauda. da 4/ digitos longa, pennis 12 componitur longitudine aequalibus, exceptis extimis utrinque quae tantillo reliquis sunt breviores. Pedes nigri. Digitus extimus & posticus aequales. Extimus autem medio imâ sui Pedes, Digiti. parte adhaerescit. Viscera & inHepar in duos divisum lobos, quorum dexter major. Habet & cystin felleam. Ventestina. triculus ut in hujus generis reliquis minùs musculosus. Baccas & insecta promiscuè devorat. Appendicis intestinalis nullum invenire potui vestigium. Mares in hoc genere admodum sunt canori. Ova ponit 4 aut 5 subcaerulea lineis Ova. seu ductibus fuscis crebris varia. Varietates. Avis haec nonnunquam colore albo invenitur, in Alpibus, Appenino aliísque montibus excelsis. Vidimus Romae apud Ornithopôlam quendam albo & nigro colore varium. Verùm hoc ex accidenti, ut in Corvo, Cornice, &c. fit, unde nec Merula alba à nigra specie diversa censenda est. Merula nidum exteriùs ex musco, surculis ramulisque exilibus & fibrosis radiculis, Nidus. luto, quod glutinis loco est, connexis, summa arte construit, intus etiam luto oblinit, Turdus, sed quisquilias, culmos, pilos aliâmve non tamen in nudo luto ova ponit ut materiam molliorem luto superinducit & ovis substernit, ut & ipsa fractioni minùs obnoxia sint, & pulli mollius cubent. Amat se lavare, & pennas rostro purgat. Sola quoque volat, unde Etymum MeruMores. lae Varro & Festus deduxerunt, quia nimirum haec avis mera i. e. Solitaria volat & pascitur. Caro Merularum in cibis laudatur, imò nonnulli eam vel Turdina praeferunt. Caro. quibus tamen dissentiunt quibus doctum est palatum, & in saporibus discernendis sagax. Passer solitarius dictus. Oeminam Florentiae nactus in hunc modum descripsi. Magnitudo ei Merulae, cui Magnitudo & figura. & figurâ corporis persimilis est, nec colore multùm abludit. Caput & collum Supinae partis crassiora quàm pro reliqui corporis mole. Color in summo capite cinereus obscurior; color. in dorso caeruleus saturatior & propemodum niger, extremi duntaxat pennularum margines obscuriùs albicant. Par coior est & scapularum & vestitricium alarum. Re-Remiges.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
