# Ornithologiae libri tres 179

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/179

Quam Aldrovandus descripsit, nescio an ex imaginis pictae intuitu, in nonnullis à Belloniana ave diversa erat. Alae enim, inquit, totae nigrae non sunt; sed pennae superiùs omnes ad scapulas intensè rubent; dein nigrae quaedam succedunt; has rubrae iterum excipiunt; quae subsequuntur (Remiges nimirum omnes) nigrae sunt, sicuti quoque cauda. Rostrum etiam tam breve non est ut Passeribus, crassius item & insigniter recurvum coloris extra fusci, intus, ut ex rictu conjicio, lutei. Pedes item nigri non sunt, sed ex cinericeo leviter tantùm fuscescunt: sunt autem majusculi pro tibiarum portione: Ungues breves at recurvi, ejusdem coloris. Oculi nigri sunt. Nos in Museo Tradescantiano Avem rubram Indicam vidimus, caudâ oblongâ, magnitudine ferè Turdi minoris seu simpliciter dicti, quae descriptae fortè eadem fuerit. Merula rosea Aldrovandi lib. 16. cap. 15. Vem hanc Aucupes nostri Sturnum marinum nuncupant: Apparet quandoque Ex Aldroin agris nostris, & in fimo versatur: Mihi Merulae potiùs quàm Sturni genus esse vando. videtur. Sturnus enim maculatus est, haec minimè. Merulâ paulò minor est, tergore & pectore & alis supernis rosco seu carneo colore, capite cirrato, alis & caudâ nigris, Remigibus ferè subcastaneis, rostro quà capiti jungitur nigro, caetera carneo, pedibus ferè croceis. Mas in hoc genere coloris est vegetioris & pulchrioris. Foeminae caput quoad colorem mari simile, reliqua verò pars colli, alae & cauda minùs quàm in mare nigrescunt. Plurimùm adipis corpori adjiciunt, & in cibo commendantur. Avis haec nobis nondum visa est, nec alibi quicquam de ea legimus aut audivimus. §. VII. Merula Indica pectore cinnabarino, an Marggravii Jacapu? TUjus exuvias vidimus in museo Tradescantiano. Magnitudine erat & figurâ Merulae, quantum ex pelle siccata aestimare potui. Color in supina parte tota

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
