Latin
CAP. XVIII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 180
Unproofread scanNot analysed yet
major est, corpore longiore, colore non adeò obscuro. Longitudo ejus à summo rostro ad extremam caudam 105 erat digitorum, ad imos pedes 95. Latitudo seu spatium quod metiebantur Alae expansae unius pedis &5 digitorum. Pondus totius 3 unciarum &3ii. Caput summum, Scapulae, Dorsum, Alae, Cauda, in universum pars supina tota fusca. Pennae alarum remiges 18. Cauda 4/ digitos longa, non forcipata, nigra, 12 pennis constat. Pars prona, pectus sci. venter, partes laterales &subalares, varia est ex fusco &albo seu cinereo: media sci. plumarum pars fusca est; orae circumcirca cinereae. Rostrum omnino quale Merulae vulgari, colore excepto, qui in hoc subniger est. Os autem ut illius interiùs flavet. Crura longitudine sunt mediocri, colore fusco, ut &pedes &unguiculi. Intestina satìs crassa, non admodum longa, nec multùm convoluta. Appendices pusillae, albae, brevissimae, ut in hujus generis reliquis. Ventriculus mediocris, partim Scarabaeis, partim Vacciniorum succo purpureo plenus, qui &intestinorum excrementa suo colore infecerat. Circa rupes &praeruptos montium altiorum clivos versatur. Ostendit nobis eam D. Jessop in clivo Rive-edge dicto ubi effodiuntur lapides molares, non procul à vico Hathers-edge, in montibus Pecci Derbiensis; ubi Rock Ouzel incolae vocant. Merula montana Aldrov. saxatilis seu montana Gesneri pag. 584. German. Berg. Amzell.