# Ornithologiae libri tres 180

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/180

major est, corpore longiore, colore non adeò obscuro. Longitudo ejus à summo rostro ad extremam caudam 105 erat digitorum, ad imos pedes 95. Latitudo seu spatium quod metiebantur Alae expansae unius pedis & 5 digitorum. Pondus totius 3 unciarum & 3ii. Caput summum, Scapulae, Dorsum, Alae, Cauda, in universum pars supina tota fusca. Pennae alarum remiges 18. Cauda 4/ digitos longa, non forcipata, nigra, 12 pennis constat. Pars prona, pectus sci. venter, partes laterales & subalares, varia est ex fusco & albo seu cinereo: media sci. plumarum pars fusca est; orae circumcirca cinereae. Rostrum omnino quale Merulae vulgari, colore excepto, qui in hoc subniger est. Os autem ut illius interiùs flavet. Crura longitudine sunt mediocri, colore fusco, ut & pedes & unguiculi. Intestina satìs crassa, non admodum longa, nec multùm convoluta. Appendices pusillae, albae, brevissimae, ut in hujus generis reliquis. Ventriculus mediocris, partim Scarabaeis, partim Vacciniorum succo purpureo plenus, qui & intestinorum excrementa suo colore infecerat. Circa rupes & praeruptos montium altiorum clivos versatur. Ostendit nobis eam D. Jessop in clivo Rive-edge dicto ubi effodiuntur lapides molares, non procul à vico Hathers-edge, in montibus Pecci Derbiensis; ubi Rock Ouzel incolae vocant. Merula montana Aldrov. saxatilis seu montana Gesneri pag. 584. German. Berg. Amzell.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
