Latin
181.5 to 181.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 181.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Extimus digitus ad primum usque articulum medio immediatè adhaeret seu adnascitur: intimus paulò brevior est extimo. Mentum nonnihil albet. Pectoris tegetum apices cinerei. A pectore linea transversa nigra. Ponè lineam hanc plumago crocea est seu ruffa. Caput &dorsum fusca aut subnigra apicibus pennularum cinereis. Remiges nigricant, apicibus ex cinereo ruffis. Cauda 12 pennis componitur, colore rubente mali aurantii maturi: idem color est &minorum sub alis. Ventriculus carnosus baccarum quarundam acinis refertus fuit. Intestina 11 digitos longa. Humanam vocem imitari &articulatè loqui discit, ut Sturnus. Foeminae coloris sunt dilutioris, supinè murini albis maculis varii: prona facie canescunt magis. Quae partes maribus fulvae sunt foeminis pallidè lutescunt. Tres quatuórve hujus generis aves Florentiae nactus, quàm potui accuratè descripsi his verbis. Turdo simpliciter dicto magnitudine &corporis figurâ par est &similis. Color ei varius, in summo capite &cervice ex sordidè albo seu cinereo &fusco compositus canitiem quandam refert. Singulas plumas si consideres, ima pars seu fundus caeruleus est, media seu scapus niger; qui color plumas etiam transversim propè apicem pingit, &figuram in unaquâque literae T repraesentat. Ipsi apices omnium albent. Color ille qui angulos liturae literae T aemulae occupat fuscus est.