# Ornithologiae libri tres 181.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 181.5 to 181.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/181.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/181.5

Extimus digitus ad primum usque articulum medio immediatè adhaeret seu adnascitur: intimus paulò brevior est extimo. Mentum nonnihil albet. Pectoris tegetum apices cinerei. A pectore linea transversa nigra. Ponè lineam hanc plumago crocea est seu ruffa. Caput & dorsum fusca aut subnigra apicibus pennularum cinereis. Remiges nigricant, apicibus ex cinereo ruffis. Cauda 12 pennis componitur, colore rubente mali aurantii maturi: idem color est & minorum sub alis. Ventriculus carnosus baccarum quarundam acinis refertus fuit. Intestina 11 digitos longa. Humanam vocem imitari & articulatè loqui discit, ut Sturnus. Foeminae coloris sunt dilutioris, supinè murini albis maculis varii: prona facie canescunt magis. Quae partes maribus fulvae sunt foeminis pallidè lutescunt. Tres quatuórve hujus generis aves Florentiae nactus, quàm potui accuratè descripsi his verbis. Turdo simpliciter dicto magnitudine & corporis figurâ par est & similis. Color ei varius, in summo capite & cervice ex sordidè albo seu cinereo & fusco compositus canitiem quandam refert. Singulas plumas si consideres, ima pars seu fundus caeruleus est, media seu scapus niger; qui color plumas etiam transversim propè apicem pingit, & figuram in unaquâque literae T repraesentat. Ipsi apices omnium albent. Color ille qui angulos liturae literae T aemulae occupat fuscus est.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
