# Ornithologiae libri tres 182.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 182.1 to 182.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/182.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/182.1

Colores hi in cervice, scapulis, summo dorso & alarum vestitricibus magis lucidi sunt, & conspicui. Medii dorsi tegetes in masculis maculâ albâ amplâ media sui parte insigniuntur, supra quam ductus transversus caeruleus, tum linea nigra, tandem apices ruff. Dorsum imum magis cinereum caeruleumve. Cauda incumbentes pennae ruffae sunt, apicibus albis. Pennae alarum remiges praeter extimam perpusillam apicibus & marginibus exterioribus albent, caetera pullae. lidem colores vestitrices etiam pennas majusculas obtinent. Alas subtus tegentes pallidè ruffae sunt aut flavae. Cauda brevis vix tres digitos excedit, pennis 12 paris longitudinis constans; ruffis omnibus aut fulvis, exceptis mediis duabus fuscis, quae tamen in nonnullis mediâ plus parte fulvescunt. Verùm notandum quòd omnes versùs summitatem in margine exteriore mediarum pennarum colore imbuuntur. Prona pars corporis, guttur putà, pectus, venter, femora albo aut incano, nigro & subflavo colore varia. Cn nonnullis maribus venter totus fulvus apparuit, maculis pluribus albis, paucioribus nigris respersus.] Guttur & summum pectus obscuriora sunt: ibi sc. Colores dicti magis miscentur & confunduntur, in ventre distinctiùs cernuntur & maculas majores efficiunt. Singulas plumas si spectes, fundum caeruleum, media in parte maculam flavam ductu nigro cinctam, apicem album observabis. Alae longae ad extremitatem propè caudae pertinent. Rostri & pedum descriptiones verbis D. Willughby jam dedimus. In montibus versatur, ibidémque nidificat; Cantûs gratiâ in caveis alitur. Passerem solitarium Bellonii huic avi eandem esse suspicor, quamvis descriptio per omnia non respondeat. Pitangua guacu Brasiliensibus, Bemtere Lusitanis Marggrav. Agnitudine aequat Sturnum. Rostrum habet crassum, latum, pyramidale, paulò plus digito longum, exteriùs acuminatum; caput compressum ac latiusculum: collum breve, quod sedens contrahit: corpus fere 23 digitos longum: crura & pedes fuscos: quatuor digitos more vulgari. Caput, collum superius, totum dorsum, alae & cauda coloris sunt è fusco nigricantis pauxillo viridi admixto Collum inferius; pectus & infimus venter habent flavas pennas; superiùs autem juxta caput corollam (quasi monachicam) albi coloris. Sub gutture ad exortum rostri albicat. Clamat altâ voce. Quaedam harum avium in summitate capitis maculam habent flavam, quaedam ex parte luteam: vocatur à Brasiliensibus Cniriri, aliàs per omnia Pitanguaguacu similis.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
