Latin
182.5 to 182.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 182.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XX. Atinga guacu mucu Brasiliensibus Marggrav. Urdelae ferè magnitudine est. Caput habet satis grossum, collum mediocriter longum; Corpus tres digitos longum: Rostrum paululum aduncum, coloris ex viridi &flavo mixti: oculos sanguineos, pupillâ nigrâ. Crura cinerea mediocris longitudinis, superiùs pennis vestita: in pedibus digitos quatuor vulgari modo: caudam longissimam nimirum novem digitos longam, 10 circiter pennis constantem, quarum quaedam inferiores sunt breviores superioribus. Totum caput, collum, dorsum, alae &cauda pennas habent brunnas seu fuligineas, quae in caudâ paulò saturatiores sunt reliquis: extremitas cujussibet pennae caudae semidigitum longa, alba est &inter album &ruffum nigro umbrata. Guttur, pectus &infimus venter atque superiora crura cinereis pennis vestiuntur. In capite longiusculas habet pennas, quas instar duorum cornuum potest surrigere. Elegans avis ob longitudinem caudae. Avem hanc, ob magnitudinem Turdi aemulam, huc retulimus. CAP. Galbula Aldrov. seu Picus nidum suspendens; Oriolus Alberto; Chloreus Aristotelis ex sententia Aldrovandi; Icterus Plinii eidem. Vis haec ab initio rostri ad finem caudae commensurata decem ferè digitos longa erat: Turdis aequalis aut paulò major. Rostrum plus digitum longum, Arubrum, turdino simile sed majus &longius. Lingua bifida, hirta. Oculorum irides rubrae. Crura, pedes, digiti plumbea.