Latin
CAP. XVIII
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 183-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nidi structuram, quámque artificiosè eum suspendat apud Aldrovandum videGermani inferiores avem hanc, idonea appellatione Goutmerle i. e. Merulam auream vocant: cum Turdis enim &Merulis Rostri totiúsque corporis figurâ, magnitudine quoque &victûs ratione convenit. Galbula seu Galgulus à flavo colore dicitur. Avis est migratoria. Gesnerus eam Maio plerunque mense, interdum etiam Aprili ad suos accedere scribit, à cujus adventu non ampliùs nascituras pruinas certa spes est. Unde apparet eam locis &tempestatibus calidis juvari. Pinguescit mirum in modum; carne est admodum delicata &bonum succum generat, inquit Aldrovandus; nec mirum, cùm Turdis congener sit, eisdemque cibis, insectis scilicet &baccis, vescatur. CAP. XXII. Matuitui Brasiliensibus Marggrav. Vis Sturni magnitudine: brevi collo, pectore forti, cruribus brevibus, caudâ duos &semis digitos longâ. Rostrum habet rectum, forte, cujus superior Apars paululum prominet acumine inclinato, cinnabrii coloris: Totum caput, collum superius, dorsum, alae &cauda constat pennis fuscis pallidè flavo maculatis; apparentibus partim punctulatis ut in Niso. Sub gutture flavas habet pennas. Pectus &venter albis vestiuntur, quae fusco sunt punctulatae. Crura obscurè cinerascunt.