# Ornithologiae libri tres 183-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/183-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/183-2

Nidi structuram, quámque artificiosè eum suspendat apud Aldrovandum videGermani inferiores avem hanc, idonea appellatione Goutmerle i. e. Merulam auream vocant: cum Turdis enim & Merulis Rostri totiúsque corporis figurâ, magnitudine quoque & victûs ratione convenit. Galbula seu Galgulus à flavo colore dicitur. Avis est migratoria. Gesnerus eam Maio plerunque mense, interdum etiam Aprili ad suos accedere scribit, à cujus adventu non ampliùs nascituras pruinas certa spes est. Unde apparet eam locis & tempestatibus calidis juvari. Pinguescit mirum in modum; carne est admodum delicata & bonum succum generat, inquit Aldrovandus; nec mirum, cùm Turdis congener sit, eisdemque cibis, insectis scilicet & baccis, vescatur. CAP. XXII. Matuitui Brasiliensibus Marggrav. Vis Sturni magnitudine: brevi collo, pectore forti, cruribus brevibus, caudâ duos & semis digitos longâ. Rostrum habet rectum, forte, cujus superior Apars paululum prominet acumine inclinato, cinnabrii coloris: Totum caput, collum superius, dorsum, alae & cauda constat pennis fuscis pallidè flavo maculatis; apparentibus partim punctulatis ut in Niso. Sub gutture flavas habet pennas. Pectus & venter albis vestiuntur, quae fusco sunt punctulatae. Crura obscurè cinerascunt.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
