# Ornithologiae libri tres 184

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/184

Totum collum, pectus, venter, dorsum, & crura superiora leucophaeis pennis teguntur, quibus (potissimum in dorso) nigricantes admixtae, ac versùs caudam etiam virescentes. Caudam habet tres digitos longam leucophaeis ac nigricantibus pennis paucâ viriditate admixta. Alae (non multùm post exortum caudae desinentes) in initio sunt nigrae, reliquam partem nigricantes, quibus obscurè virescentes pennae sunt admixtae. Crura inferiora nigricant, súntque plus digito longa: Digitos quatuor habet cum caeteris communes, nigris unguibus. Pectus bifidum est, seu convallem habet per medium secundùm longitudinem: tracheam amplam; unde etiam fortem clamorem potest edere. Duplicem autem sonum edit promiscuè, una vice quasi quis securi percuteret cuneum in sylvis (cick, cock) altera autem quasi quis campanam fissam tangeret kur, kur, kur, &c. Clamat autem solùm mediâ aestate, Decembris & Januarii initio per quinque aut sex septimanas, reliquis mensibus non auditur, unde Lusitanis Ave de verano vocatur. GUIRAPUNGA foemina Turdelae nostrae magnitudine est, & figurâ, & eodem modo carnosa. Caput habet latiusculum: rostrum quoque latum, haud longum; oris hiatus amplus quando aperitur. Rostrum nigrum. Oculi satìs magni. Cauda tres digitos aut paulò plus longa, nec alae ad ejus finem pertingunt. Tota avis vestitur pennis nigricantibus, quibus fuscae & dilutè virentes sunt mixtae: magìs tamen fuscus est in dorso color: in gutture, pectore & ventre magis dilutè virens & mixtus ut nostrae turdelae. Avis est pinguis & copiosae carnis. Crura & pedes nigricant; Caetera nihil differunt à communi norma. LIB. I. SECT II. De Avibus minoribus seu Aviculis. De Aviculis in genere. Viculae in genere dividi possunt in tenuirostras, quae maximam partem insectivorae sunt; & rostris brevibus ac crassis praeditas, quae plerunque Phytivorae, plantarum fructibus & seminibus praecipuè victitantes. Utriusque generis plures sunt species subalternae tenuirostrarum nimirum, Alaudae, quarum notae characteristicae Calcaneum seu digiti postici unguis praelongus, color plumarum testaceus terreúsve; in sublime evolantes cantillare. Hirundines, quarum notae, Rostrum breve, oris hiatus amplus, Pedes breves & parvi; Alae longissimae; Cauda forcipata; Volatus pernix & ferè continuus. Currnca, Ficedula, Ruticilla, Rubecula, aliaeque plurimae, quas in duas classes dispescuimus, Prima est earum quibus cauda unicolor; secunda earum quibus canda bicolor; vel omnibus pennis vel extremis utrinque aliqua ex parte albis. Crassis rostris praeditarum species sunt Coccothraustes, Chloris, Rubicilla, Loxia, Passeres quorum notae, Color testaceus, Rostrum nonnihil incurvum, Frumento vesci; Linariae, Fringillae, Carduelis, Ligurinus, Hortulani, &c. quarum characteristicas dabimus ubi de ipsis agemus.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
