# Ornithologiae libri tres 186.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 186.5 to 186.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/186.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/186.5

Huic proximae apex duntaxat albus: reliquae subnigrae, marginibus exterioribus flavo-viridibus. Mediarum duarum orae circumcirca flavo-virides, non adeò concinnae sunt ac reliquarum, sed velut lacerae aut fimbriatae. Est autem cauda cùm complicatur nonnihil forcipata; tres ferè digitos longa. Pedes lutei. Unguis posticus ut in reliquis hujus generis, praelongus, fuscus. Ventriculus minùs carnosus, è quo scarabaeos & vermes farinariis similes exemimus. Appendices paulò longiores quàm in vulgari Alauda. Cystin felleam obtinet. Avicula haec arboribus etiam insidet. In genere autem minor est Alaudâ vulgari, viridior & minùs pulchrè colorata: longa à summo rostro ad extremos digitos extremamve caudam pedem dimidium; lata alis expansis 10° digitos. Suspicatur D. Jessop aliam adhuc esse ab hac diversam hujus generis avem, quam Alaudam minorem campestram vocat, quae sci. 1. Paulò major est jam descriptâ: 2. minùs viridis: 3. Pedibus pallidioribus: 4. Calcaneis multò brevioribus. Hujus nidum vidi in Genista spinosa non procul ab humo; extructus autem erat foras seu exteriùs ex musco, intus ex stramine cum pauxillo pili equini.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
