Latin
187.5 to 187.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 187.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Calandra reliquas magnitudine superat, ideo crassiori rostro eguit, duriuscula grana quibus victitat comminuere possit: etsi quae in caveis inclusae asservantur, avenâ &panis albi micis enutriri solent. Haec Bellonius. §. VII. Alauda cristata, Viennae Austriae visa &descripta. Germanis Kommanick. The crested Lark. Ulgari Alaudâ major est, Rostro majore &longiore, à mucrone ad angulos oris mensurâ sumptâ, digitale ferè. Mandibulum superius fuscum, inferius albicans. Lingua lata, nonnihil bifida oculorum irides ex cinereo avellaneae. Crista in vertice 7 vel 8 pinnulis constat (Ego 10 vel 12 numeravi) situm autem obtinent transversum &erigi vel demitti; explicari aut contrahi possunt ut cauda. Sunt autem pennae hae reliquis nigriores &dimidium ferè digitum longae. Dorsum magìs cinereum est &minùs maculatum quàm in vulgari. Uropygium ferè maculis caret. Remiges alarum pennae 18 praeter extimam parvam &brevem, pennis secundi ordinis parem. Primae Remiges exterius ad scapum latus ex flavo vel ruffo sordidè albet: reliquae minùs nigricant quàm in vulgari, &aliquid dilutè ruffi admixtum habent, etiam ex parte inferiore. Pectus &venter ex flavo albicant. Gula maculosa est, ut in vulgari. Cauda 2/ digitos longa, 12 pennis confit, è quibus extimae duae utrinque exteriori margine ex albo ruffae, aliàs nigrae; tertia &quarta totae nigrae; quinta &sexta corpori concolores. Fel ex viridi obscurè caeruleum. Verùm hoc accidentarium esse puto &fellis colorem in aliis &aliis avibus variare. Appendices intestinorum brevissimae. Differt ab Alauda vulgari, 1. Magnitudine. 2. Crista. 3. Dorsicolore minus pulchro &maculoso. 4. Caudae mensurâ, quae huic brevior est. 5. Non tam frequenter evolat in aerem, &evecta paucam inibi moram trahit. Gregatim non volitat ut illae.