# Ornithologiae libri tres 187.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 187.5 to 187.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/187.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/187.5

Calandra reliquas magnitudine superat, ideo crassiori rostro eguit, duriuscula grana quibus victitat comminuere possit: etsi quae in caveis inclusae asservantur, avenâ & panis albi micis enutriri solent. Haec Bellonius. §. VII. Alauda cristata, Viennae Austriae visa & descripta. Germanis Kommanick. The crested Lark. Ulgari Alaudâ major est, Rostro majore & longiore, à mucrone ad angulos oris mensurâ sumptâ, digitale ferè. Mandibulum superius fuscum, inferius albicans. Lingua lata, nonnihil bifida oculorum irides ex cinereo avellaneae. Crista in vertice 7 vel 8 pinnulis constat (Ego 10 vel 12 numeravi) situm autem obtinent transversum & erigi vel demitti; explicari aut contrahi possunt ut cauda. Sunt autem pennae hae reliquis nigriores & dimidium ferè digitum longae. Dorsum magìs cinereum est & minùs maculatum quàm in vulgari. Uropygium ferè maculis caret. Remiges alarum pennae 18 praeter extimam parvam & brevem, pennis secundi ordinis parem. Primae Remiges exterius ad scapum latus ex flavo vel ruffo sordidè albet: reliquae minùs nigricant quàm in vulgari, & aliquid dilutè ruffi admixtum habent, etiam ex parte inferiore. Pectus & venter ex flavo albicant. Gula maculosa est, ut in vulgari. Cauda 2/ digitos longa, 12 pennis confit, è quibus extimae duae utrinque exteriori margine ex albo ruffae, aliàs nigrae; tertia & quarta totae nigrae; quinta & sexta corpori concolores. Fel ex viridi obscurè caeruleum. Verùm hoc accidentarium esse puto & fellis colorem in aliis & aliis avibus variare. Appendices intestinorum brevissimae. Differt ab Alauda vulgari, 1. Magnitudine. 2. Crista. 3. Dorsicolore minus pulchro & maculoso. 4. Caudae mensurâ, quae huic brevior est. 5. Non tam frequenter evolat in aerem, & evecta paucam inibi moram trahit. Gregatim non volitat ut illae.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
