# Ornithologiae libri tres 188.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 188.5 to 188.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/188.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/188.5

Calcar seu unguis posticus praelongus, Alaudae instar. Color in summo capite, cervice, scapulis, Dorso toto cinericeus cum quadam viroris mixtura. (D. Willughby Dorso colorem ex fusco flavum, capiti magìs cinereum attribuit) Venter, pectus alba; Gula maculata. Foeminae venter flavicat. [Gula. pectus, venter in nonnullis albent, in aliis pulchrè flavent. Pectus autem gutture & ventre in omnibus est obscurius & maculatum) Pennae remiges in utravis ala octodecim, (extimas enim parvulas in hac specie non inveni) coloris obscuri seu fusci, praeter margines exteriores, qui vel flavescunt vel albent. Secundi etiam ordinis pennae ejusdem sunt cum Remigibus coloris. Cauda longa, trium circiter digitorum, duodecim pennis constat, è quibus exteriores utrinque duae ad latus exterius & summitatibus suis in universum media plus parte niveae: reliquae omnes obscurae & propemodum nigrae, praesertim in maribus, exceptis mediis duabus, quae circum oras extremas vel flavescunt, vel albent. (D. Willughby paulo aliter & fortasse exactiùs caudam describit sic, Cauda nigricat, verùm extremae utrinque pennae medietas superior & huic proximae apex albent: duae mediae ex fusco nonnihil cinerascunt. Avicula haec calcanei longitudine ab aliis avium generibus colore atro rostri & pedum à reliquis alaudis abundè distinguitur.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
