# Ornithologiae libri tres 189.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 189.5 to 189.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/189.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/189.5

Avis consimilis Stopparolae & Magnaninae Aldrov. ibid. Magnitudine est Motacillae; rostro oblongo, acuto, recto, supra tamen parumper declivi, nigro superiùs, inferiùs corneo: Collo, pectore & ventre pallidis; oculis exiguis hilaribúsque, pupillâ nigrâ; circulo albo, maculâque circa ipsos obscurè conspicuâ fuscâ, pedibus plumbeis. Grisola Aldrovandi lib. 17. cap. 28. In agro nostro alia quaedam capitur avicula, quam Aucupes Grisolam vocant. forte à colore griseo i. e. incano, cùm tamen incana non sit, sed ex cinereo fuscescens, vel fortè quòd solitaria clamitet, nam gridare dicimus pro lamentari quandoque. Victitat etiam muscis & similibus insectis aliis, sicut ex rostri figura constitutionéque conjicio: est enim tenue graciléque & longiusculum. Collo & pectore maculis fuscis, oblongis, deorsum vergentibus interstinguitur. Venter totus candicat. Caput, collum superius, dorsum & cauda fuscescunt, sicuti etiam alae, quarum pennae ad latera & in extremitatibus suis albo-cinereae sunt. Crura & pedes sunt quoque fusci vel nigricantes. Glarcanam seu Grien Vogelin Gesneri, Ob pectus maculosum huc quoque referemus: quam quoniam ex intuitu picturae Argentorato missae autor descripsit, suspectam habemus & à superiùs descriptis minimè diversam specie putamus. Qui plura velit, Gesnerum adeat.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
