# Ornithologiae libri tres 19

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, FRANCISCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/19

Veteres, cùm Aves non mingere pro indubitato haberent, rationem ejus assignabant, quòd humidum omne superfluum pennis alendis insumeretur. Pancreas Avibus quas dissecuimus omnibus duplex est. Testes maribus intra corpus profundè reconditi & dorso statim infra jecur adnexi sunt. Verno tempore, cùm semine turgent, duplo triplove majores fiunt quàm per hyemem. Ovarii & uteri descriptiones accuratas vide apud Harvaeum, lib. de generat Animal. Exercit. 3. 4. 5. Avibus nonnullis palmipedibus latirostris & Mergis aspera arteria in vas quoddam ceu ampullam, ex ossibus & membranis intermediis compositum, variae in variis avibus figurae, definit; è quo deinde rami in pulmones hinc indè abeuntes oriuntur. Ossa figuram & consistentiam vasi conferunt, quemadmodum costae thoraci, aut cartilagines annullares asperae arteriae, impediuntque nè ejus latera in se collabantur. Membranae ossium interstitia complent clauduntque. Vasculum hoc ob internae cavitatis anfractus Labyrinthum vocare soliti sumus. Quis ejus usus sit, an ad vim vocis augendam; an ad aerem cellae instar recondendum, qui sufficiat avibus dum urinantur, ut diutiùs sub aquis possint durare; an ad utrumque hoc praestandum, an verò ad neutrum, nobis nondum planè constat. Voci intendendae non inservire argumento est, quòd Aves ejusdem tribus quae eo carent, ut v. g. Anates domesticae vocem validam & vehementissimam edunt: Quodque nec ad urinandum conducat, illud suadet, quòd Colymbi dicti, qui prae aliis omnibus frequentissime urinantur, diutissiméque sub aquis manent, eo careant. CAP. III. De Generatione Avium. Ves omnes oviparae sunt. Hoc licet & Serpentino generi, & Piscibus & Infectis Acommune sit; Avibus tamen & figura ovorum & testa fragilis, & albuminis ac

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
