# Ornithologiae libri tres 195.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 195.1 to 195.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/195.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/195.1

Fortè haec avis est quam Gesnerus Currucam suam primam facit, cujúsque figura habetur apud Aldrovandum Ornithol. lib. 17. cap. 34. Magnaninam suam * Aldrovandus his verbis describit. Avicula est magnitudine Passeris, rostro tenui, acuto, nigro: pronè ad ventrem usque ex albo cinerea: ventre albicat: Retro oculos notabilis macula est coloris ferè castanei, quo colore vertex quoque conspicitur. Alarum pennae majores nigricant. Cauda colore est minùs quàm dorsum spadiceo. Crura & pedes flavescunt, unguiculi nigricant. Aucupum alii Magnaninam, quasi fabri munus obeuntem, fortè quod rostro sonorè tundat dum muscas capit; alii Passere matto, id est, Passerem stultum nuncupant, fortè a colore, qui ferè ad spadiceum accedit, vel potiùs quòd facillimè sese capiendam praebeat. CAP. V. Ficedula an quarta Aldrov? an potiùs septima Ejusdem? Beccafigo Florentiae cui aliarum avium affinium ex Aldrovando descriptiones subjiciuntur. Erexigua est haec avicula, vix Linariae vulgari par: Corpore bisviusculo. Color capitis, Dorsi, alarum & caudae, ex cinereo seu leucophaee viridis, nonnullis ex fusco viridis. Remigum alarum & pennarum caudae numerus idem qui in reliquis omnibus aviculis. Remiges autem fuscae seu murinae, scapis nigris, simbriis exterioribus viridibus. Minores ordines alas subtus vestientium flavescunt. Cauda duos circiter digitos longa, minimè forcipata, tota fusca. Venter albus seu argenteus. Pectus nonnihil obscurius cum aliqua flavi tinctura. Rostrum breve. Mandibulum superius nigrum, inferius subcaeruleum. Os interiùs carneum seu rubicundum. Crura brevia. Pedes subcaerulei, aut interdum plumbei. Nulla colorum varietate insignis est haec avicula, adeò ut perdifficile sit eam verbis describere, & ab aliis omnibus notis characteristicis distinguere. In dissectae ventriculò vinacea aliáque semina inveni. Dominus Jessop in agro Eboracensi captam ad nos transmisit sub titulo Pettichaps. Ficedula septima Aldrovandi, quam Bononiensibus suis Scatarello, Genuensibus Becafico nuncupari ait, tota ferè ex cinereo fuscescit, maximè per dorsum & partes supinas, nam pectus lutescit; pedes nigri sunt: praeterquam colore pedum cum hac ave convenit. Nec multùm huic dissimilis est Muscicapa secunda seu Chiuin Bononiensium, Genuensibus Borin dicta Aldrov. Regulo paulò major est. Rostrum ei gracile & acutum, infigendis muscis perquam idoneum.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
