Latin
195.5 to 195.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 195.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Caput superius, sicuti collum quoque ac dorsum colore cinereo diluto: caput inferius, gula, pectus ac venter ex albo ad luteum tendunt; dilutiùs tamen in pectore &ventre. Alae superiùs leucophaeae, inferius ejusdem coloris sed dilutioris: Uropygium album. Cauda, quae duodenis pennis constat, tres digitos longa, ejusdem cum alis coloris. Pedes &crura spadicei; unguiculi oblongiusculi &graciles. Salicaria quoque Gesneri huic vel eadem est, vel certè congener. Avicula est, inquit, minima, colore partim fusco, ut parte prona, partim subflavo, ut supina, partim albicante, ut per latera &juxta collum, crusculis subruffis. Muscis &araneis aliísque circa salices vermiculis vescitur, quibus ut fruatur alias aviculas abigit. Rostro est gracili recto. Meminit Aldrovandus alterius avis sub titulo Muscicapae primae, quam in agro Bononiensi à persequendo boves Boarolam seu Boarinam nuncupari ait. Avicula est oblonga, rostro etiam oblongo; ex fusco ruffescente; colore per totum dorsum &caput ex plumbeo, cinereo &subluteo mixto. Gula &venter totus candicant; pectus verò nigris maculis distinguitur. Alae ex nigro lutescente alboque variae. Cauda longiuscula, nigra, ad latera alba: Tibiae &pedes nigricant. CAP. An Stoparola aut Stoparolae similis Aldrov? An Moucherolle Bellonii? Agnitudine &colore Passerculo foeminae simillima est, verùm corpore longiore &tenuiore. Caput, collum, dorsum, in universum supina pars tota obscurè cinerea aut fusca Ccolore murino! Alae tamen &cauda medio dorso obscuriora sunt; &in ipso vertice maculae obscuriores diligenter intuenti apparent. Prona pars tota albida. Scapi pennularum in pectore nigricant. Gula &latera nonnihil rufescunt. Cauda 2. digitos longa, tota fusca, ut &alarum Remiges majores, interiorum enim margines externi ex flavo albicant. Extima alae penna perbrevis.