# Ornithologiae libri tres 198.4-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 198.4 to 198.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/198.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/198.4

Deinde in una perfecta musicae scientia modulatus editur sonus: & nunc continuo spiritu trahitur, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso. copulatur intorto, promittitur revocato, infuscatur ex inopinato; interdum secum ipse murmurat; plenus, gravis, acutus, creber, extensus, ubi visum est vibrans, summus, medius, imus: brevitérque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit: ut non sit dubium hanc suavitatem praemonstratam. Ac nè quis dubiiet artis esse, plures singulis sunt cantus, nec iidem omnibus sed sui cuique. Certant inter se, palámque animosa contentio. Victa morte finit saepe vitam, spiritu prius deficiente quàm cantu. Meditantur alia juniores, versúsque quos imitentur accipiunt. Audit discipula intentione magna, & reddit, vicibúsque reticent. Intelligitur emendata correctio & in docente quaedam reprehensio. Hactenus Plinius. Quae Recentiores Lusciniae laudibus rhetoricati sunt, lubens praetereo, cùm pleraque omnia Plinio debentur, vel iisdem verbis, vel paucis tantùm immutatis repetita, vel saltem ad eorum quae ex ipso retulimus imitationem composita. Haec autem quamvis apud me vix fidem inveniant, credibilia omnino videbuntur si cum iis conferantur quae de harum avium in sermonibus hominum imitandis mira facultate Gesnerus ex familiaris cujusdam sui relatu memoriae prodidit. His (inquit) adjicere libuit narrationem quam amicus, vir doctissimus & fide dignus, ad me perscripsit. Quoniam de avibus perscripturus es dicam tibi de Lusciniis sermones hominum imitantibus mirabile quiddam ac propemodum incredibile, quod tamen & verissimum est, & ipse his meis auribus audivi, atque expertus sum proximis comitiis Ratisbonensibus anni 1546, cùm istic in publico Diversorio ad Auream Coronam agerem. Habebat hospes tres Luscinias separatim collocatas, ità ut singulae singulis caveis opacis includerentur. Per id verò tempus vernum, quo alioqui continuè & indefessae cantare solent, adversa valetudine ex calculo ità laborabam, ut quàm minimum mihi somno indulgere liceret.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
