Latin
204.5 to 204.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 204.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Totus insimus venter ejusdem cum dorso coloris pennis vestitur; alae fusco, ut in aliis speciebus. Propè anum maculam habet albam. Crura exilia nigra. Cauda digitum &paulo plus longa, pennis constat brunnis rufescentibus feuille mort) quae in extremitatibus per oras fuscescunt. Cauda lata, quam inter volandum egregiè explicat. Alarum extremitas cum caudâ definit. Nona figurâ &magnitudine ut prima. Rostellum superius nigrum, subtus ruffum. Totum corpus exceptis alis insigni illa splendet viriditate cum auro transplendente, quali secunda species in ventre. Alae fuscae. Cauda digitum longa, latiuscula, pennis constans ut ferrum politum caerulescens. Est autem Avis haec in omnibus ferè, saltem calidioribus, Americae regionibus frequens. Aiunt, inquit Nierembergius, pulverem ejus intra corpus sumptum mederi Epilepsiae. CAP. XV. Aves tenuirostrae caudâ bicolore. Oenanthe sive Vitiflora Aldrov. Anglicè Fallowsmich: in Sussexia Wheat-ear, quia messis triticeae tempore pinguescunt admodum. Italis Culo bianco, &nostris etiam Whitetall ab uropygii colore dicta. Agnitudine Passerem domesticum superat. Color in capite &dorso cinericeus cum quadam ruboris mixtura, similis ferè ei qui in dorfo Coccothraustis cernitur.