Latin
206.1 to 206.4
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 206.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cauda duos &dimidium digitos longa, duodeno pennarum numero constat; quarum omnium, exceptis mediis duabus, inferior medietas albet, superior nigricat, marginibus extremis ruffis. Mediae autem duae in nonnullis avibus totae nigricant, in omnibus maximam partem; marginibus ruffis aut xerampelinis. Omnium apices mucronati. Caudae tum supra, tum subtus incumbentes ultra medium ejus extenduntur, unde &alborem penitus occultant. Rostrum tenue, rectum, breve, nigrum, non foris tantùm sed &intus. Oculorum irides avellaneae. Tibiae tenues. Pedes, digiti &unguiculi atri. Extimi digiti infimum internodium medio adnascitur. In foemina maculae alarum albae vix apparent &corpus totum magìs decolor est. Fossas &ripas frequentat: Scarabaeis &aliis insectis vescitur. In coloribus hujus Avis natura ludit: in nonnullis enim pennae caudae mediae duae penitus nigricant, marginulis exceptis quae rufescunt, in aliis mediarum etiam fundi albent, &c. A sequenti his praecipuè notis distinguitur. 1. Quod pars supina pulchriùs est colorata, plumulis circa scapum, mediis sc. partibus, nigris, circa margines ruffis. 2. Quòd in utraque ala duas habeat maculas albas. 3. Quod ima pars caudae albeat. 4. Caudae tam supra quàm subtus incumbentes pennae ad mediam usque caudam &ulteriùs excurrant, unde &alborem penitus occultant. 5. Ductus albidi à rostro ad occipitium usque protendantur. Huic congener est si non eadem Aldrovando dicta Spipola vulgo, Anthus seu Florus fortè Arist. Magnitudo ferè eadem. Circa amnes &paludes maximè in pratis uliginosis degit, &si ab equis ibi pascentibus pellatur, aufugit quodam cum garritu, quo hinnitum equi quodammodo imitari videtur. Nunquid vero caecutiat ignoro, audio tamen difficulter volare. Quod ad colorem attinet is pulcher potiùs quàm aliter appellandus: Supinè per collum &dorsum &alas ex fusco ruffescit, &maculis semilunaribus interstinguitur. Caput superius ejusdem est coloris, sed maculas illas non habet. Alarum remiges &quae eas tegunt nigrae sunt, ad latera &in extremitatibus suis subflavae. Rostrum vermibus capiendis aptum, nec gracile, nec crassum, coloris ex albo flavescentis: Parte prona à rostro ad podicem usque idem color est, sed maculis variegatur modo oblongis, modo rotundis, modo alterius figurae. Pedes nigrescunt. Colore rostri &loco in quo degit ab Oenanthe nostra secunda differt: nostra siquidem in ericetis &inter Genistas spinosas praecipuè versatur. §. III. Oenanthe nostra tertia: Muscicapa tertia Aldrov.