Latin
207
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 207
Unproofread scanNot analysed yet
Caudae pennae omnes nigrae oris extremis pallidioribus. Mas circa oculum utrumque &sub gutture nigricat, apicibus plumarum albis. Pectus &partes subalares in utroque sexu fulvae sunt aut rusfae, medio ventre dilutiore. Plumulae molliores sunt &extantes ut in Pica glandaria. In reliquis cum superiùs descripta convenit: nec dubito eandem fuisse. Muscicapam tertiam &quartam Aldrovandi nec inter se aliter quàm sexu, nec ab hac differre existimo. In ericetis victitat &valdè querula est. Oenanthe Americana Guiraru Nheengeta Brasiliensibus dicta Marggrav. AErulae aquaticae magnitudine est aut paulò major. Rostrum habet rectum, comIVI pressum, nigrum, plus dimidio digito longum: oculos Sapphirinos, pupillâ nigrâ. Crura quae superiùs vestita sunt pennis cinereis, inferiùs nigrâ cute teguntur, utì &pedes in quibus more vulgari quatuor sunt digiti, unguiculis acutis nigris. Totum caput, collum, pectus &infimus venter pennis vestiuntur albis ad griseum dilutum accedentibus; dorsum autem leucophaeis seu cinereis. A rostro in utroque latere per oculum usque ad finem laterum capitis macula oblonga tendit nigra. Alae nigrae non tamen obscurè. Cauda nigerrimas habet pennas, quarum tamen extremitates sunt albae, &superius quoque aliquot albis teguntur. Cold- finch Germanis. Vis haec à D. Jessop in montibus Pecci occisa &ad me missa fuit. Venter ei alAbus; pectus luteo-fuscum. Caput &dorsum ex fusco seu viridi cinerea: tegetes caudae nigrae. Remiges alarum nigrae: A quinta omnes fundum versùs albae, unde efficitur macula alba, ab angusto principio sensim dilatata, adeò ut in ultimis pennis exteriorem limbum totum albor occupet: verùm quia latior est colore flavo sensim diluitur. Secundus ordo pennarum alae niger est apicibus albidis: reliquarum alae tegetum fimbriae virescunt. Cauda 2/ digit. longa. Pennae ejus extimae pinnulis ad scapum exterioribus ferè totis; iis proximae angustiùs albent. Reliquae omnes nigrae, sed intensiùs mediae. Rostrum nigrum, compressum &fere triangulare. Lingua bifida, hirta. Oculorum irides avellaneae. Pedes nigri: extimus digitus medio ut in reliquis adnascitur. Testes parvi, rotundi. In ventriculo insecta invenimus. Ab eodem clarissimo viro è Pecco Derbiensi ad me missa fuit Ficedula tertia Aldrov. quam aetate solùm aut sexu à praecedente differre existimo. Gula, Pectus, Venter multò candidiora quàm illi. Extimarum caudae pennarum exteriores ad scapum pinnulae torae; proximarum inferior medietas albet. Macula huic magna alba in alis omnino qualis praecedenti: Supra rostrum quoque macula alba. Dorsum aliàs carbone nigrius. Habitu, magnitudine, rostro, caudâ cum Coldfinch convenit. CAP. The White-throat, An Spipola prima Aldrovandi? ad Ficedulas referenda. COrpus huic quàm Ficedulae superiùs descriptae aliquanto productius videtur; eâdem ferè magnitudine. A summo rostro ad extremos ungues extremámve O caudam 6° digiti sunt: ab extremo ad extremum alarum expansarum 8. Rostrum superius nigricat, inferius albet. Lingua bifida est &profundè incisa. intùs flavum; oculorum irides avellaneae. Pedes ex fusco flavescunt Cin alio pedes ex plumbeo nigri.