# Ornithologiae libri tres 209.5-7

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 209.5 to 209.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/209.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/209.5

Cauda 21/2 digitos longa, 12 pennis constat; quarum mediae duae reliquis acutiores; extremae utrinque mediâ plus parte albent, intermediae octo nigrae; pares omnes longitudinis. Alarum figura eadem quae praecedenti: Remiges pennae 18. Remex autem decimus sextus contiguis longior, ejusque margo albicat. Apices tegetum mediarum ex viridi albescunt, aliàs alae ubique fuscae. Rostrum nigrum; Lingua bifida, non tamen hirta: Oculorum irides ex cinereo avellaneae. Pedes nigricant; Extimus digitus medio imâ sui parte medio adnascitur. Postici digiti unguis oblongus, ut in Alaudis. Appendices breves. Aliae aves aliis in hoc genere intensiùs flavae aut virides sunt. Humi inter segetes nidificat & ex herbarum caulibus nidum construit, pilis ovis immediatè substratis. Ova ponit una vice quatuor aut quinque, maculis & lineolis fuscis nullo ordine ductis varia. §. III. Motacilla cinerea, an flava altera Aldrov? The grey Wagtail. AAgnitudo ei Motacillae vulgaris seu albae; vox acutior & clamosior: rostrum niIVI grum, rectum, gracile, acuminatum: oculi glauci; palpebrae supernae & infernae albae: Supra oculos insuper per longitudinem extenditur linea albida. Supina pars corporis cinerea: in capite (quod corporis proportione parvum est & compressum) nonnihil fuscescit. Alae subnigrae, quas medias linea albida, minùs tamen conspicua, percurrit (seu transversim secat) Mentum & guttur albo & cinereo varia. Pectus & venter ex albo lutescunt. Uropygium circumcirca intensiùs luteum. Cauda dodecaptera, toto corpore longior; pennae ejus extimae totae albae; binae utrinque proximae interiore latere albae, exteriore subnigrae; sex mediae totae subnigrae. Crura quae longiuscula) & pedes (qui scabri) è pallido fuscescunt. Ungues incurvi, posticus caeteris longior. Avis haec foemina erat, ut ex vitellario nobis innotuit, in quo ova plura 40 facilè conspicua fuere. Mas parum differt, nisi quòd sub mento maculam habeat nigram. Fluvios lapidosos frequentant, & insectis aquaticis vescuntur.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
