# Ornithologiae libri tres 213.1-3

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 213.1 to 213.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/213.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/213.1

Torqui & mento undique contigua est alia area alba: at ultra aures macula seu linea habetur nigra. Pectus medium album: latera nonnihil rufescunt. Alae & cauda ferè fusca, nisi quòd orae pennarum exteriores nonnihil virescant. Dorsum ex ruffo viride. Drachmas 2/ pendet; à summo rostro ad extremam caudam 5 digitos longus, alis in contrarium extensis & digit. latus. Remiges 18; caudae pennae 12. Caudae longitudo 2 digitorum. Rostrum ab apice ad angulos oris semidigitale. §. VIII. Parus caudatus Aldrov. The long- taild Titmouse. TErtex huic albicat: Collum nigrum. A rostro supra oculos hinc inde ad occipitium linea lata nigra protenditur. Maxillae & gula alba. Pectus album maculis exiguis fuscis varium. Venter & latera dilutè castanea: cujus coloris nigro tamen permixti & dorsum atque etiam uropygium particeps est. Remiges alarum pennae obscurè fuscae: interiorum margines externi albent. Caudae structura singularis aviculam hanc ab aliis omnibus cujuscunque generis discriminat. Pennae sci. extimae brevissimae sunt, reliquae ordine longiores ad medias usque quae longissimae, differentia seu excessu notabili, ut in Pica caudata Pennae extimae utrinque summitas & medietas ad scapum exteriorem alba: proximae minùs albent: tertiae pars duntaxat apicis exterior: Reliquae penitus nigrae. Rostrum breve, robustum, nigrum: Lingua lata, bifida, & in filamenta divulsa. Oculi majores quàm in aliis aviculis; iridibus avellaneis: Cilia lutea: Nares plumulis obtectae. Pedes nigricant: Unguiculi adhuc intensius. Postici digiti unguis maximus; ut in omnibus ferè aviculis solenne est. Apud nos horticola potiùs est quàm monticola. Nidificat ut Passer troglodites, aut magìs etiam artificiosè, fornice desuper arcuato ex eadem cum reliquo nido materia & simili coagmentatione extructo, foramine unico ad latus relicto, quo ipsa ingrediatur & exeat. Hinc tum ova tum pulli ab omni aeris injuria, vento, pluvia, frigore tuti: ut autem molliter cubent intus plumis & lanugine copiosa nidum undique loricat aut obvestit. Exteriùs è musco & lanâ curiosè contextis tum parietes tum tectum nidi extruit. Ova decem aut duodecim unica vice parit.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
