Latin
213.4 to 213.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 213.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Avis hujusce nidum, qualis à nobis non semel visus &observatus est, Aldrovandus Ornithol. lib. 17. cap. 16. accuratè describit his verbis. Figurâ erat oblongâ mali pinei, longus duos palmos, latus unicum, rotundus; constructus ex varia admodum materia, nempe musco cùm arboreo tum terrestri, erucarum folliculis, aliâque consimili lanosa materiâ &gallinaceis plumulis, eo ordine ac arte, ut praecipua &media operis firmitudo seu parietum textura ex musco illo viridi subluteo, villoso, vulgari, &bombycina illa materia, tenacibúsque qualia per aerem suspensa &sereni coeli indicia deputantur filamenta telis aranearum similia volitant, connexis implicitisque sibi mutuò ità firmiter ut vix divelli possent: interiori verò capacitate latera omnia fundúsque plumis, ut videbatur, erant obducta ac suffulta ad molliorem pullorum decubitum. Extima superficies undiquaque musci illius ac foliosi arboribus passim adhaerentis fragmentis firmiter alligatis erat munita ac loricata. Parte anteriore, quae Solem orientem spectabat, eaque superna, ubi fornix quae nidum aequabili ac reliquo nido simili coagmentatione concinnata obtegebat, exiguum foramen spectabatur, per quod vix parenti Paro ingressus patebat. Novenos in eo pullos reperimus, &c. Parus sylvaticus Gesneri Aldr. t. 2. p. 724. TYIc quoque Parus perquam exiguus est, maculâ per medium verticem rubente Hconspicuus, partibus utrinque nigris, crusculis fuscis, alis nigricantibus &caudâ quoque extremâ: reliquo corpore viridis, dilutiùs in ventre. Nostri à sylvis in quibus degit, praesertim circa abietes &juniperos, vocant Waldmeiszle, Thannenmeiszle, alii à voce Zilzilperle. Cantillat enim zul, zil, zalp. D. Willughby Avem sub hoc titulo descriptam a Regulo cristato non esse diversam suspicatur. Parus Indicus Aldrov t. 2. p. 714. DAro majori seu Fringillagini congener videtur, licet nigram illam maculam prorsus non habeat. Tota tribus potissimum coloribus, si oculos excipias, constat, caeruleo, albo &nigro. Vertex capitis ac collum totum sunt coloris caerulei at diluti; guttur, pectus atque totus venter candidi.