# Ornithologiae libri tres 22.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 22.1 to 22.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/22.1

Imò vero huic prima embryonis stamina etiam ante incubationem inesse, quemadmodum plantarum seminibus seu ovis novellam plantam, observavit celeberrimus vir, & in naturae arcanis indagandis sagacissimus, * Marcellus Malpighius: Et quod magis adhuc mirum, etiam in ovis subventaneis aliquid molae simile cicatriculae inesse. Harvaeus de formatione & nutritione pulli in ovo sibi parum constare videtur, alibi enim ex utroque liquore albumine nimirum & vitello pullum tum ab initio formari, tum ali statuit, ut v. g. Exercit. 36. ubi haec habet. Enimvero ex ductu venarum umbilicalium, & propaginum illarum distributione, quae proculdubio alimento hauriendo inserviunt, manifesto constat, materiam constitutivam & alimentum à prima statim origine tam à vitello quam ab albumine nutriendo pullo suppeditari: & colliquamentum à nobis dictum, videtur non minus è vitello quàm albumine conflari; utriusque enim humoris aliquid colliquescit. Quinetiam macula ex qua primum dilatata sit colliquamentum, quaeque oculus à nobis dicitur, vitelli tunicae impressa cernitur. Asibi pullum primò colliquamenti liquore nutriri, deinde albumine tenuiore, tandem crassiore, ultimo vitello asserit. Exercit. 21. Post diem decimum maxima albuminis pars in colliquamentum indéque in foetum absumpta est; totum nempe albumen tenuius, crassiorisque pars major. Vitellus autem amplior quàm initio erat conspicitur. Unde manifestè constat, vitellum nondum nutritioni inservire, sed postea huic officio dicatum esse. Et quantum ex venarum ductu ac distributione conjectura consequi potui, foetus ab initio statim ex colliquamento nutritur; quippe in ipsum duntaxat venae primùm disseminantur; deinde in tenuioris albuminis membranam, posteaque in crassius albumen & vitellum. Similiter & crassius mox albumen pro nutricatu est; ultimóque tandem vitellus, &c. Ex ovo omnia, non in oviparis tantùm animalibus sed & in viviparis. Foeminis enim viviparis ova insunt, quamvis ea non pariant. Bina nempe corpora illa, testes foeminei dicta, nihil aliud sunt (ut superiùs etiam diximus) quàm ovaria seu ovorum conceptacula aut congeries & massae quaedam ovorum minutissimorum, ut cuivis ea dissecanti manifestè patebit, ut mirari meritò possimus rem adeò apertam & evidentem curiosos Anatomicorum oculos tamdiu latere potuisse. Hoc autem interest inter Oviparorum & viviparorum ova, quòd haec unico liquore, albumine sc. solo constare videntur, cùm illa duplicem triplicémve obtineant. Imò si rem exactiùs perpendamus, viviparorum ova cicatriculis ovorum dictis respondent, quibus foetus ab initio inest. Nam vitellus oviparis, ut diximus, lactis vice conceditur; & liquorem albumini analogum ex ipso utero imbibit ovum vivipari.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
