# Ornithologiae libri tres 220

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIB. I. PART. II. MEMBRUM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/220

Caput totum ac collum alba, intercurrentibus maculis subluteis. Alae tribus nominatis coloribus ornantur, albus tamen & niger in iis praedominantur. Rostrum quale Passeribus crassiusculum, in extremitate acutum, flavescens in superiore parte, in inferiori omnino flavum. Oculorum iris candida, pupilla nigra. Mentum, pectus & venter, femora, tibiae pedésque & cauda subtus ex albo flavescunt: alioqui cauda penè flava est. Passer albicilla Aldrovandi, lib. 15. cap. 14. CAuda hujus, quamvis planè candida non sit, ex cinereo candicat, cùm aliôqui caetera colore domestico Passeri ferè similis sit; maculam verò illam nigram sub mento non habet. Rostrum ut in illo candicat. Oculi nigri sunt. Caput & omnes inferiores partes ex albo lutescunt. Dorsum verò maculae coloris penè ferruginei satis amplae percurrunt, lineolis admodum exiguis candidissimis decoratae. Pennae alaTibiae pedésque fusci. rum omnes castaneae, circumcirca luteae. Passer Illyricus Aldrov. lib. 15. cap. 21. UnC tantùm depictum vidit Aldrovandus apud Tartaglinum civem Venetum. AIPassere, inquit, nostrate major est, colore verò fermè similis. Pronè enim planè candicat: supinè pallidè ruffescit, nullo intercedente alio colore. Oculi & Rostrum pro corporis portione magni, hoc verò candicat. Cauda bifurcata est, pedes lutei, tabellis aut potiùs lineis transversalibus, colore penè carneo ornati. Ungues nigri, satìs longi & acuti. §. VII. Passer torquatus Bellonii, & Passer pusillus in Juglandibus degens ejusdem. IOrum prior à communi Passere diversus est, cùm quia diversi coloris est, tum Uverò etiam quia ubi superiori maeula nigra est, ea huic sit lutea. Torquatum autem appellat, quia oculos sub supercilio torquis alba circumambit. Magìs insuper cinereus est quàm vulgaris, vocem edit majorem, magnitudinéque corporis & rostri eum vincit. In sylvis habitat in cavis arborum nidificans. Alter Friguet Gallis dictus, omnium minimus est, Rostro brevi admodum, nigro, Nidum in arbore crasso: pedibus, cruribus, capite atque alis ut Passer muralis. construit. §. VIII. Passer Indicus caudatus Porphyromelas Aldrovandi, lib. 15. cap. 28. CAudam habet quinque digitos longam, & decem pennis constantem nigerrimis. Remiges alarum etiam sunt nigerrimae. Caput, dorsum, uropygium coloris sunt purpurei saturati, radices tamen plumarum lutescunt. Rostrum crassiusculum est, aliquantulum aduncum, acutum, Collurionis quodammodo aemulans, superiùs nigrum, infra, quà capiti adhaeret, album. Pedum colorem ignoro, deerant enim in communicato mihi exuvio, verisimile est tamen nigros habere.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
