# Ornithologiae libri tres 225

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIB. I. PART. II. MEMBRUM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/225

Collum ruffum, cinereo dilutum, mediis plumarum partibus nigricantibus. Dorsum ruffum, mediis nigris. Remiges priores nigrae, marginibus cinereis. CAP. VII. Sayacui Brasiliensibus Marggravii. QQUò referenda sit haec avis nescimus. Eam autem Fringillae magnitudine esse ait. Totum corpus vestitur pennis coloris è cinereo & thalassino mixti; in alis autem & dorso thalassinum ità admiscetur, ut Sole illustratae egregiè splendeant. Rostellum nigrum; oculi quoque nigri in totum. Ex notis adscriptis non facile est verum huic locum assignare. CAP. VIII. Guiraperea Brasiliensibus Marggrav. Vis Alaudae magnitudine. Rostrum habet breve, crassiusculum, nigricans. Caput superius & collum, totum dorsum & infimus venter pennas habent

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
