Latin
226
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
quod &aliae etiam aviculae faciunt. Turnerus praeter aviculam, inquit, spinivoram illam aureâ vittâ redimitam aliam novi spinivoram colore viridem, quae non secus ac Aurivittis rostro è duabus situlis vicissim ascendentibus &descendentibus cibum ex una, &potum ex altera desumit. Quin &hoc facit Miliaria, quam nostrates Linotam appellant. Eadem quoque hominem quidvis cantantem voce imitatur. Quare non sola illa quae Graecè Θραυτὴς, &Latinè Theodoro Carduelis dicitur, imperata facit, &rostro ac pedibus pro manu utitur. Quae omnia, subjicit Aldrovandus, verissima esse quotidiana experientia docet. Nidum in spinis arboribusque construit. Ova Gesnerus septem parere asserit, Bel- Nidus. lonius octo. Carduelis pro aetate ac sexu aliisque accidentibus coloribus interdum variat. Aldrovandus quatuor exhibet varietates. 1. Nondum adultam, quae in capite nihil prorsus habebat rubedinis. 2. Ciliis albis. 3. Albam capite rubro. 4. Subalbidam, quae tamen aliquid in anteriori parte capitis &in mento rubri obtinebat. Praeter has etiam Cardueli congenerem describit, quae fortè spuria erat, his verbis. Carduelem corporis mole superat, ut quae Fringillam aequet. Rostrum circundat Cardueli fasciola crocei coloris admodum vegeti. Oculi quales Cardueli, sed majores. Ca- congener, put exceptâ particulâ illâ croceâ, cujus modò meminimus, &dorsum eodem colore, Aldrov. l. 18. nempe subnigro. Pectus in nigro virescit, sicuti etiam plumae parvulae costas alarum contegentes; quarum remiges atrae colore albo multo magis quam in aliis evenit, interstinguuntur: quod in reliquis Carduelibus lutei est, in hac ferè pallescit. Cauda aliis atritate non inferior: in duabus verò extremis pennis utrinque aliquid albi, extendebantur, cernere erat, nam alioqui ipsâ contractâ recondebatur, nec erat visui satis obvium. Venter totus ex cinereo ad fuscum vergebat.