Latin
228.5 to 228.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 228.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd pennarum alae secundi ordinis apices albi lineam ad alam transversam efficiant. 7. tandem, Quòd Avis haec gregaria sit, non item illa. Aldrovandus describit duas Linariae rubrae species, quarum tamen neutra cum nostrarum alterutra per omnia convenit. Vide sis earum apud ipsum descriptiones. Linaria montana. The Mountam-Linnet. IN montibus Pecci Derbiensis à D. Jessop capta &ad nos missa fuit. Praecedente duplo major est: Rostro ei simili, multo sci. pro corporis proportione minori quàm secundae speciei. Capitis &dorsi idem color qui Linariae vulgari. Tum Capitis enim tum dorsi tegetum pennularum media nigra; fimbriae verò illius cinereae, hujus subruffae. Gulae &pectoris plumarum media itidem nigra, fimbriae subalbidae. Uropygium Uopygium solum pulchenimo colone mininceo piendet. Renigum mediarum simbriae albae, ut &apices pennarum secundi ordinis. Cauda praelonga 21 digitorum, duodeno pennarum numero constat, è quibus mediae duae totae fuscae. Reliquarum extremi margines tam exteriores quàm interiores albi. Extimarum margines latiùs albent. CAP. XII. Spinus sive Ligurinus Aldrov. Angl. The Siskin. CAput ei nigrum. Corpus supinum, Collum sci.