# Ornithologiae libri tres 23.5-8

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 23.5 to 23.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/23.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/23.5

Quod omnino verum sit, (inquit) virtutem foecundandi tota ova, & quoque uterum à semine galli provenire, patet ex eo quod mulieres agunt, qui gallinam domi gallo destitutam habentes, eam per unum atque alterum diem alibi gallo committunt: ex hoc enim exiguo tempore succedit ovorum omnium foecunditas per totum illud anni tempus. Et ego (inquit Harvaeus) Fabricio patrocinaturus, aliquando verna tempestate de coitûs foecundantis tempore & necessitate aliquid certi indagaturus) gallinas duas à gallo seclusas per quatriduum detinui, quae interea singulae tria ova pepererant, non minùs aliis ovis prolifica. Iterumque aliam gallinam quae decimo ab inde die ovum peperit, aliúdque vicesimo, & utrumque foecundum. Ut videatur posse unum atque alterum coitum integrum racemum, omniaque illius anni ova foecundare. Quae sequuntur minùs consideratè, & ex praesumpta opinione illum scripsisse puto. Nam quamvis gallina in vitellario nulla ovorum primordia jam parata habeat, tamen post coitum foecunda reddita, paulò post ova tum in ovario generat, tum in lucem profert, eáque etiam prolifica. Scilicet non modò illorum ovorum, quae adhuc vitelli duntaxat sunt, & albumine carent; aut quae minima jam primordia in Ovario existunt; sed ea quoque ova ab eadem virtute faecunda redduntur, quae nondum inchoata, diu postea concipienda sunt. Eadem aliis verbis repetit sub finem Exer. 40. Enimverò, concludens, si desubtus gallina semel foecundâ recditâ ovisque incubante (postquam jam omnia sua ova peperit & nullum in ovario superest) omnia illa ova abstuleris, plura denuo pariet, eáque genitiva sive prolifica. Verùm ego summum virum hallucinatum puto, in eo quod affirmaverit gallinam cùm jam omnia sua ova pepererit & nullum in ovario supersit plura denuo parituram: Non enim video qui hujus rei experimentum capere potuerit; cùm si talem gallinam aperuisset, nec ullum intus ovum invenisset, non certo scire potuerit eam nova parituram si vixisset.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
