# Ornithologiae libri tres 23.9-10

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 23.9 to 23.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/23.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/23.9

Fortè opinatus est illam omnia peperisse ova, & vitellarium penitus exinanisse, antequam glocire séque ad incubandum conferre caeperit. Quod si de gallinis omnibus glocientibus verum sit, ejus sententiam omnino confirmat. Ego vero, cùm de aliis avibus minimè verum esse experientiâ didicerim, neque in gallinis obtinere credo, quamvis in eis nondum expertus fuerim. His addemus observationem illam Harveianam Exercit. 59. de generat. Animal. c Natura iis ferè animalibus numerosos foetus largitur, quae viribus animisve imbecillia, eo ab aliorum injuriis aegrè se tutantur; adeóque vitae brevitatem copiosa prole come pensat. Tribuit hoc avium generi natura (inquit Plinius) ut foecundiores essent fugaces earum Aves Quadrupedibus vivaciores. * Ornithol Linaria 14 annorum. Carduelis annorum 23. Quatenus verum sit magis longaeva esse quae diutiùs gestantur. Figura corporis in Avibus. EgI. ec earum quàm fortiores. Cùm enim generatio quaelibet perpetuitatis gratiâ â natura c instituatur, frequens iis contingit quae brevioris sunt aevi, & externis injuriis obnoxia, e nè species deficeret. Ideoque aves quae robore pollent & ex rapto vivunt, adeóque e diuturniore & securiore vitâ fruuntur, rarò plus quàm bina ova edunt.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
