# Ornithologiae libri tres 233.1-4

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 233.1 to 233.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/233.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/233.1

Cùm ergo B b 2 Olina praeter Strillozzo Calandram quoque describat, cúmque Calandram Alaudâ vulgari aliquanto majorem esse & ad Turdum accedere scribat, suspicor Calandram eandem esse Buntingae nostrae, & Strillozzo avem specie diversam, & fortè à nemine praeterea descriptam. Descriptio Alaudae congeneris apud Aldrovandum huic avi adamussim convenit, necnon Cenchrami Bellonii, adeoque ex una ave Aldrovandus tres vel quatuor fecisse videtur. Emberiza flava Gesner. Hortulanus Bellonii. Luteae alterum genus Aldrov. The Vellow-hammer. Chloreus seu Lutea Aristotelis Turnero. VRingillae aequalis est aut paulò major. Pondere 1; unciae: Longitudine à rostri mucrone ad ultimam caudam 63 digit. ad imos pedes 6 tantùm. Rostrum obscurè seu ex atro fuscum, dimidium digitum longum. Mandibulae inferioris latera compressa, figurae insolitae: In superiore mandibula tuberculum eminet quo fruges terit. Lingua brevior quàm in aliis aviculis esse solet, non ultra tuberculum extensa; cujus extremum corneum & acutum, in setas seu filamenta definit. Oculorum irides avellaneae. Pedes cornei; ungues nigri. Digiti extimi imum internodium medio adnascitur. Gula ventérque lutea. Pectus aliquid ruffi admixtum habet, ut & latera sub alis. Caput ex viridi luteum admixto fusco. Supra scapulas in ima cervice color quidam inter viridem & cinereum seu ex utroque compositus cernitur. Tegetum dorsi & scapularum mediae partes nigricant, margines ex viridi rufescunt. Uropygium subrubrum. Foemina ubique pallidior, minùs flavescit capite, minùs rubescit pectore & sub alis. Pennae alarum Remiges fuscae, marginibus exterioribus ex viridi sordidè albentibus. Cauda tres digitos longa 12 pennis componitur, estque nonnihil forcipata, subnigra, mediarum duarum pennarum utroque margine, reliquarum exteriore tantùm virescente. Extimae duae ad interius scapi latus propè apicem maculâ albâ obliquè pennam secante insigniuntur. Ingluviem habet & vintriculum musculosum velut Granivorae nobis dictae aves. Habet insuper & cystin felleam. Appendices intestinorum, ut in omnibus ferè aviculis, minimae, brevissimae. Humi nidificant hae aves; apud nos in Anglia ubique frequentissimae. §. III. Luteae primum genus Aldrov. Cirlus eidem dicta: Zivolo Olinae, à voce Zi Zi quam frequentissime repetit. DAsseris est magnitudine; Rostro brevi, crasso. Pectus & venter subflava sunt, maculis fuscis conspersa. Caput, dorsum, alae, caudáque ex testaceo ad fuscum colorem tendunt, sed in cauda geminae utrinque pennae partim albae sunt, partim eundem cum reliquis colorem servant.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
