Latin
233.5 to 233.6
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 233.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Inter marem &foeminam hoc interest, quòd mas plus lutei nactus sit quàm foemina, presertim in superiori circa oculos parte, &in gutture, &sub collo ad latera, ubi maculae satis amplae coloris lutei conspiciuntur, quae in foemina desiderantur, &c. Humi magna ex parte degit, sibi illic victum quaerens ex seminibus &aliis, quapropter cùm recens capta est, rostrum ferè semper lutosum habere solet. An avis haec specie diversa sit à praecedente mihi non satis constat. Verùm quia Aldrovandus distinctam facit, nec Olina repugnet, eam omittere nolui. An Passer arundinaceus Turneri Aldrovand. ? Passer torquatus in arundinetis nidificans. The Reed-Sparrow. a Agnitudine Linariam superat, Fringillae par. Mas unciae pendebat. Longus erat ab apice rostri ad finem caudae 6. digitos; latus alis extensis 10. Rostrum breve, nigricans s D. Willughby mandibulum superius nigrum, inferius albicans. Hortulani Emior so uo, sule Vb. Vlbunsib) snole lono enpue. luuilibuus, inferius lateribus utrinque introrsum flexis velut in infundibuli speciem concavum fit &linguam intùs continet.