# Ornithologiae libri tres 233.5-6

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, 233.5 to 233.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/233.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/233.5

Inter marem & foeminam hoc interest, quòd mas plus lutei nactus sit quàm foemina, presertim in superiori circa oculos parte, & in gutture, & sub collo ad latera, ubi maculae satis amplae coloris lutei conspiciuntur, quae in foemina desiderantur, &c. Humi magna ex parte degit, sibi illic victum quaerens ex seminibus & aliis, quapropter cùm recens capta est, rostrum ferè semper lutosum habere solet. An avis haec specie diversa sit à praecedente mihi non satis constat. Verùm quia Aldrovandus distinctam facit, nec Olina repugnet, eam omittere nolui. An Passer arundinaceus Turneri Aldrovand.? Passer torquatus in arundinetis nidificans. The Reed-Sparrow. a Agnitudine Linariam superat, Fringillae par. Mas unciae pendebat. Longus erat ab apice rostri ad finem caudae 6. digitos; latus alis extensis 10. Rostrum breve, nigricans s D. Willughby mandibulum superius nigrum, inferius albicans. Hortulani Emior so uo, sule Vb. Vlbunsib) snole lono enpue. luuilibuus, inferius lateribus utrinque introrsum flexis velut in infundibuli speciem concavum fit & linguam intùs continet.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
