Latin
234.5 to 234.7
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 234.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Extimus medio immediatè adnectitur nullâ interveniente membranâ, ad primum usque articulum. Gula &pectus cinerea: Reliqua pars prona ad caudam usque ruffa. Uropygium intensiùs ruffum. Caput ex cinereo fuscum mediis plumarum nigris. Dorsalium media nigra, fimbriae cinereo-ruffae. Maribus pectora magìs ruffa; macula sub rostro flavaCaput cinereo-viride. Dorsi tegetum mediae partes nigrae; exteriores vel ruffae, vel cinereo- virides. Uropygium virescit. Remiges alarum ut in omnibus ferè aviculis 18, quarum majores marginibus extremis ex albo vire scunt, minores seu interiores ruffescunt. Ordinis secundi à decima omnium apices albent, fimbriae exteriores ruffescunt. Tertii pariter ordinis pennarum apices albent: Minorum alae tegetum fimbriae cinereae. Cauda 3 ferè digitos longa 12 pennis constat. Mediae ejus extremaeque pennae caeteris paulò breviores sunt. Sunt autem quod ad colores attinet, mediae duae fuscae seu nigrae marginibus ruffis: Proximae tres utrinque nigrae: Penextimae duae superiore medietate ab interiore scapi latere albae: Extimae adhuc latiùs albent &ab exteriore etiam scapi latere. Cystis fellea parva, felle intus flavo. Passeri torquato perquam similis est, ab eo tamen in nonnullis manifestè differt, ut diversam speciem esse minimè dubium sit. 1. Loco, cùm Passer torquatus inter arundines plurimùm degat. 2, Colore; nam Hortulanus magis ruffus est, nec torquem ullam habet quâ ille donatur: Et praeterea maculam flavam sub gutture obtinet, quâ ille caret. Sex hujus avis sive species sive varietates Aldrovandus exhibet Ornithol. lib. 13. Hortulanus cap. 24. Prima tota flavescebat colore propemodum paleari, exceptis alarum costis flavus& Remigum pennarum extremitatibus, quae erant albae. Secunda, tota erat candida. Tertia, Hortulanus Aucupibus etiam dicta, revera avis est tota Hortulani formâ sed colore nonnihil differens. Caput, ex cinereo ad flavum vergit.