# Ornithologiae libri tres 238

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIBER IERTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/238

LIBER IERTIUS. De Avibus Aquaticis. Ves aquaticae sunt vel sissipides quae circa aquas versantur, & in aquosis plerunque victum quaerunt; aquis tamen non innatant. Hae ferae omnes longicrurae sunt, cruribus quoque supra genua aliquo usque nudis, ut aquas vadosas commodiùs ingrediantur vel Palmipedes, quae aquis innatant, & crura breviuscula maximam partem obtinent. Quae circa aquas versantur sunt vel maximae, singulares & sui Generis ut Grus, &c. vel minores. Minores sunt vel Piscivorae, vel Limosugae, vel insectivorae. Piscivorae sunt Ardeae, & congeneres. Limosugae Rostris sunt longissimis, seu curvis ut Numenius, &c. sive rectis ut Scolopax, &c. Insectivorae sunt vel mediae longitudinis Rostris, ut Himantopus, &c. vel brevibus, ut Pluvialis, Vanellus, &c. Aves limosugas vocamus, quae è limo aut terrâ pingui & humidâ oleosum quiddam exugunt, quo praecipuè victitant; quocirca harum caro delicata est, & intestina ipsa esculenta, etiam à foecibus seu excrementis non repurgata. Rostra his longissima: versus extremam latiora, & lineis aliquot pulchrè insculpta; corpora maculosa, digiti latiusculi, nè facilè limum penetrent aut subsidant. Verùm quoniam non adeò periti sumus, ut harum numerum, certò determinare queamus; malumus Aves aquaticas fissipides non piscivoras pro Rostrorum longitudine in tria genera dividere. Primum erit earum quibus rostra longissima, seu recta ut Scolopaci, &c. sive curva, ut arquatae, &c. Secundum earum quibus Rostra mediae longitudinis cujusmodi sunt Himantopus, &c. mediam longitudinem maximam 25 digitis, minimam 13 definio. Tertium earum quibus Rostra brevissima, hoc est digitum & dimidium non excedentia, quales sunt Pluvialis, Vanellus, &c. Caeterùm Aquaticae pleraeque aves caudam habent brevem; nec ulla pedum digitos ità dispositos ut Pici & Psittaci, hoc est, binos antè, totidem retro. In omnibus autem aquaticis piscivorae graviùs olent.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
