Latin
PARS PRIMA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 240-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aoculi nigri; rostrum nigrum, directè extensum, &superiùs versùs extremitatem paulùm incurvatum, undecim digitos longum, duos &semis latum, versùs exteriora acuminatum: estque superior rostri pars paulò altior &major inferiori. Caret linguâ, &sub gutture ingluviem habet mediocris magnitudinis. Crura longissima, duos nimirum pedes: Superiora enim unum pedem &digitum longa, &mediam partem pennis nuda; inferiora 11 digitos. Sunt autem crura recta, nigricantia, &quasi squamata, digitum medium crassa. In pedibus digiti quatuor, tres anteriùs, unus posteriùs versus; quorum medius 4 digitos longus, caeteri paulò breviores. Tota avis vestitur albis pennis instar Cygni aut Anseris. Collum fere totum, nimirum 8 digitorum longitudine, à capite numerando, caret pennis; ac hujus medietas cum capite tegitur nigra cute, reliqua alba cute. Sed puto in cute haesisse pennulas albas, &fuisse abreptas. Cauda lata definit cum extremitate alarum. CAP. Jabiru guacu Petiguaribus, Nhandii apoa Tupinambis, Belgis Scurvogel. Marggrav. 1* Ostrum habet magnum, 7; digitos longum, in extremitate teres, &inferiùs incur vatum. Caret linguâ &rostrum inferius cavum est. In summitate capiAtis mitram olleam coloris albi &cinerei mixti gerit.