# Ornithologiae libri tres 240-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/240-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/240-2

Aoculi nigri; rostrum nigrum, directè extensum, & superiùs versùs extremitatem paulùm incurvatum, undecim digitos longum, duos & semis latum, versùs exteriora acuminatum: estque superior rostri pars paulò altior & major inferiori. Caret linguâ, & sub gutture ingluviem habet mediocris magnitudinis. Crura longissima, duos nimirum pedes: Superiora enim unum pedem & digitum longa, & mediam partem pennis nuda; inferiora 11 digitos. Sunt autem crura recta, nigricantia, & quasi squamata, digitum medium crassa. In pedibus digiti quatuor, tres anteriùs, unus posteriùs versus; quorum medius 4 digitos longus, caeteri paulò breviores. Tota avis vestitur albis pennis instar Cygni aut Anseris. Collum fere totum, nimirum 8 digitorum longitudine, à capite numerando, caret pennis; ac hujus medietas cum capite tegitur nigra cute, reliqua alba cute. Sed puto in cute haesisse pennulas albas, & fuisse abreptas. Cauda lata definit cum extremitate alarum. CAP. Jabiru guacu Petiguaribus, Nhandii apoa Tupinambis, Belgis Scurvogel. Marggrav. 1* Ostrum habet magnum, 7; digitos longum, in extremitate teres, & inferiùs incur vatum. Caret linguâ & rostrum inferius cavum est. In summitate capiAtis mitram olleam coloris albi & cinerei mixti gerit.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
