Latin
PARS PRIMA
Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 242
Unproofread scanNot analysed yet
Capitis vertex plumulis variegata est albis &nigris: Ad latera in gutture &colli medietate superiori nigricat; inferior medietas colli &pectus variegantur albis, cinereis &nigris pennis. Venter inferior albas in totum habet pennas, ad latera sub alis &in dorso sunt nigrae, sed quibus albae hinc indè permiscentur. Cauda est nigra; Alae etiam nigrae exceptis oris extremis (propè ossa) ubi ex albo flavescentibus pennis sunt tectae. Terribilem clamorem edit Vyhu, Vyhu, vociferando. Nunquam sola invenitur, semper par mas &foemina junctim incedunt, &unâ mortuâ altera a sepultura nunquam discedit. Cornu quod in capite gerit remedium est contra venenum, si in vino per noctem infundatur. Idem remedium est contra suffocationem uteri, &in difficili partu. Haec quam descripsi foemina est, mas duplae magnitudinis. Nidum facit ex luto ad caudices arborum super terram figurâ furni. Hactenus Marggravius. Est autem haec avis singularis &sui generis.