# Ornithologiae libri tres 242-2

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, LIDII PARAI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/242-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/242-2

LIDII PARAI SECTIO SECUNDA. De Aquaticis Fissipedibus Piscivoris. IS colla longissima: Rostra quoque longa, valida, in acutum desinentia, ad pisces feriendos & sub saxis latitantes extrahendos: Crura praelonga, ut aquas altiùs ingrediantur: Digiti tandem, praesertim posticus, longissimi, ut in fluviis firmiùs stare possint: Ungues satìs grandes & adunci, medio ab interiori latere serrato ad anguillas aliáque lubrica firmiùs retinenda, vel quia etiam arboribus insident: Corpus plerunque macilentum & strigosum ob pavorem & solicitudinem continuam. Ardearum autem familia hac certissimâ nota ab aliis omnibus avium generibus distinguitur, quòd nimirum intestinum caecum unicum & simplex singulae obtineant Quadrupedum more, cùm aliae pleraeque aves geminas nactae sint. CAP. I. DE ARDEIS. Ardea cinerea major. The common Heron. Aemina quam descripsi quatuor ferè libras pendebat, à summo rostro ad extremos ungues 4 pedes longa, ad ultimam caudam 381 digitos. Anteriores verticis plumae albae; succedit crista nigra 41/ digitos alta. Mentum album: Collum in albo & cinereo nonnihil rufescit. Gula alba, maculis nigris pulcherimè picta; inque ejus infima parte succrescunt pennulae longiores, angustae, acutae, albae. Dorsum lanuginosum contegunt longiores è scapulis ortae pennae cinePectoris media pars & Uroreae, striis seu lineolis albidis deorsum tendentibus variae. pygii ima, quae sci. caudae subest, ad flavum vergit. Sub scapulis macula magna nigra à qua area nigra ad podicem tendit. Pennae alarum remiges circiter 27. quarum ultimae cinerascunt, reliquae omnes nigricant exceptis undecimae & duodecimae marginibus exterioribus, qui nonnihil cinerascunt. Omnium prona seu inferior facies cinerea. Alae nothae pennnae nigricant. Sub notha macula magna alba: Superiùs etiam nothae radices plumae albae vestiunt, deinde linea alba per totam alae basin ad armos usque continuatur. Secundi ordinis pennarum alae decem nigricant, deinde quatuor aut quinque oris exterioribus albent; reliquae omnes cinereae. Cauda quoque cinerea, septem digitos longa, 12 pennis componitur. Rostrum magnum, validum, rectum, in acumen paulatim attenuatum, Mandibula superior ab apice ad angulos oris 51/ digitos longum, ex viridi flavicans. inferiore tantillo longior, cui fossula insculpta à naribus ad extremum apicem procurrit: Ejus latera versùs extremitatem nonnihil aspera & velut serrata videntur, ut pisces lubricos meliùs retinere possit nè elabantur. Mandibula inferior magìs flavicat, quin utriusque latera in aciem valdè acutam tenuantur. Oris hiatus amplus. Lingua acuta, longa, minimè tamen dura. Palpebrae & spacium plumis nudum inter oculos & rostrum virescunt. Foramina narium angustae & oblongae rimulae.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
