# Ornithologiae libri tres 242

Francis Willughby, Ornithologiae libri tres, PARS PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/242

Capitis vertex plumulis variegata est albis & nigris: Ad latera in gutture & colli medietate superiori nigricat; inferior medietas colli & pectus variegantur albis, cinereis & nigris pennis. Venter inferior albas in totum habet pennas, ad latera sub alis & in dorso sunt nigrae, sed quibus albae hinc indè permiscentur. Cauda est nigra; Alae etiam nigrae exceptis oris extremis (propè ossa) ubi ex albo flavescentibus pennis sunt tectae. Terribilem clamorem edit Vyhu, Vyhu, vociferando. Nunquam sola invenitur, semper par mas & foemina junctim incedunt, & unâ mortuâ altera a sepultura nunquam discedit. Cornu quod in capite gerit remedium est contra venenum, si in vino per noctem infundatur. Idem remedium est contra suffocationem uteri, & in difficili partu. Haec quam descripsi foemina est, mas duplae magnitudinis. Nidum facit ex luto ad caudices arborum super terram figurâ furni. Hactenus Marggravius. Est autem haec avis singularis & sui generis.

---

Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres.
